444
Horawitz.
iudicaro potes) meurn habeat occupatum calamum. Mutatam
esse conditionem in calce literarum intelliges; nactus sum diu
multumque desideratam, qua fruar, donec parens reuocarit ad
se ipsum; id eniin nihilque praeterea uereor, quamuis esse
molestum non oporteat uolenti secundutn naturam parentibus
debitum referre pelargycum. 1 Sed ad tuas annotationes redeo.
Duo eapita ad me dedisti, prius ignis et aquae mysteria docet,
in altero mihi alter es Apelles. Prioris capitis dictio (ut
omnes tuae epistolae) prae se fert beatissimam facilitatem
fluitque genuina ubertate luxurians; contra alterius character
pressior concinniorque et ex breuitate laconica concludens
astrictius. Quae eapita ubi confero, uideris mihi uirtute diuersa
laudem parem consecutus fidemque fecisti amplissimam, eiusdem
artificis esse (quod diuus Erasmus doeuit) breuiter et copiose
dicere. Vis tarnen libere loquar? Nescio illud unde, sed prioris
capitis irnitatio mihi magis est cordi. In altero floridus, breuis
et succulentus sed aliquanto subobscurior; prior dulcem, candidam
et copiosam, a qua tarnen demi nihil possit, orationem et quemdam
non iniucundum gustum prae se fert. Verum ego egregie
ineptus sim, dum haec nugor; nempe quod dici solet: sus Mineruam.
Res ipsas, 2 hoc est iudicium illud tuum acerrimum,
nunquam satis laudauero. Crede mihi, mi Brassicane, multa
mihi de te spoponderam, sed meam expectationem ualde quam
superas, quo nomine et mea et publica causa maxime laetor,
mea, qui te amicum tarn sincerum tamque candidum habeam,
publica, quod tantae spei, animi et diligentiae uirum legalis
disciplina meruerit adsertorem. Vide ne cesses aut talentum
a deo creditum in terram condas, qui sanctissimo feruore illud
excolere coeperis. Facito denique, ut cum primum ad me scribas,
reliquas etiam tuas annotationes ad me des, quiequid miseris
bona fide nec sine tuo honore seruaturum. Dedi Erasmo nostro
tuas literas; quid respondeat uidebis. Quantum iudico, tibi optime
vult omniaque fausta et iucunda pro tua uirtute precatur et
nec imprudens augur ominatur. Si preces meae nonnihil apud
te possent, rogarem Tubingae maneres, quo frequentiores tu a
me et abs te ego de mutuis nostris studiis literas acciperemus.
1 cf. Scho], Aristoph. Aves 1354. Hesych. u. Suidas u. nsXapyixai vopoi.
2 Die Handschrift hat res ipsa.