Briefe des Claudius Cantiuncula und Ulrich Zasius. Von 1521—1533.
443
Nisi statim reliqua racemationum capita mittas, dicam
tibi uiolatae amicitiae grandem impingam. 1
Cum tuas uel literas uel lucubrationes praesertim racemationes
ad me dabis, si forte non sim Basileae (ut frequenter
contingit) cura, ut Frobenio reddantur literae et quicquid miseris;
est enim tibi et mihi amicissimus, cui nihil earum rerum
non credi possit. Cantiuncula.
Omnium bonarum disciplinarum studiosissimo et coadsertori
candidissimo, Dn . . Alex. Brassicano, poetae (l)aureato
amico incomparabili Tubingae.
Tengnagel: Claud. Cantiunculae literae.
Aus dem Cod. pal. Vindob. 9735, f. 5 und 6.
Basel. VI. 28. Juni 1522.
Claudius Cantiuncula an J. A. Brassicanus.
Tu quoque feliciter perage, optime Brassicane; si me
energia numeri tantum permoueri credidei-as, non quaternario
sed quinario fidendum erat. Quamuis enim suo quaternario
Pythagorei nihil non tribuerint, proditum tarnen a ueteribus
accepimus, quinarii numeri uim tanto haberi quaternario augustiorem,
quanto animatum inanimato praecellentius creditur.
Verum huiusmodi uerborum aucupiis inter nos sat sit usum.
Non est ea arte uel concilianda uel retinenda uera amicitia,
ut artificio rhetorico semper egeat. Causaris, me nihil ad ternas
tuas respondisse, causor ego tabellariorum nescio quorum improbitatem,
qui sese depositum non reddentes mandataque suscepta
non implentes infamiae alligarunt. Scripsi semel, bis atque
iterum, praesertim quod ad tuas eruditissimas annotationes adtinebat,
certe quae tales sunt, ut umbram esse cognoscam quicquid
conati sumus, si ad tua conferatur. Perge rogo de legali
prudentia bene mereri. Video equidem, ni fallor iudicio, genium
in hanc rem tibi patrocinari omniaque scitu digna sufficere;
ego abs te tamdiu rogatus et jrlane exoratus utcunque succenturiabo.
Bestitutus sum studiis, quae me relegarunt annum
integrum, aut ego illa. Eo quippe anno multas scripsi, sed
illiteratissimas literas, ita ut iam uel rubigo ipsa dictionis (ipse
1 Cf. Tererit. Phonnio II. 3. 92.