442
Horawitz.
horum candidatis acceptius potes efficere. Nouo coniugio fausta
omnia precor et auguror, ea tarnen lege, ut si quando ad nos
eas 1 Ulpiani deeretum obserues, 2 quod ille procos. praesci'ipsit. 3
Quando nobis nihil his ministeriis (sic enim alio loco Ulpianus
uocat) opus est. Ludere me putas? Serio loquor, quod si mihi
parum habeas iidei quem ad me tuis numeris obductum genium
dedisti subscribet ipse iudex uel intra parietes arbiter esto.
Tabellarium tuum domi meae non licuit habere, quando
fors alios obtulerat hospites antiqua mihi tessera iuratissimos;
at illum in diuersorium praeclarum duci praecepi, idque meis
expensis, ne nihil ex his, quae me rogaueras, praeterirem.
Tuus enim sum, speroque futurum, ut meus aliquando fias ut
de nobis uel inuidi canant:
Yixere unanimes, unis in aedibus, idem
Census, amor, Studium, uita duobus erat. 4
Sed quando nugarum satis! peluim fortasse (quod aiunt)
postulas. Gerte mi Brassicane scribo, nec tarnen scribere licet,
quandoquidem uel aliud agens scribo 5 neque satis scio, quando
nuntius ad te dabitur. I’roinde etiam atque etiarn oro et per
nostram amicitiam obtestor, 6 (uide, ne me fallas) ut reliquorum
capitum in II exemplar ad me des. Probe apud me asseruabuntur
nec iniussu tuo nunquam communicabuntur. At hoc
impetratum uolo, ne in mensem alterum differas rem, sed primo
tabellario ad me dato. Brassicane mi, cessare nequeo, ita
gestit animus dies integros et noctes tecum fabularier.
Equidem uidere uideor, si una essemus, studia nostra
unum spectatura scopum. Quam ob rem tuam (oro) mentem
semel aperi, an ad me uocatus uenturus sis necne; neque enim
ascisci te uolo, nisi in rem (ut arbitrabor) tuam. Vale et
literis parce. Basileae Vigilia Conuersionis Pauli; sed ut uides
percelere. Anno MDXXII a partu Virginis. Sci-iptum in
Senatu.
Candide tuus Claudius Cantiuncula,
Juris consultus.
1 P. g. gestrichen.
2 L. obseruare ff. de off. procos. et leg. (ad marginera).
3 i. e. proconsuli ef. Digest. I. tit. 16. 4.
4 Ad marginem: non sensus, qni in te (dono deorum) maior est.
5 Proinde gestrichen.
6 Auf diese Worte wird durch eine Hand ad marginem hingedeutet.