Briefe des Claudius Cantiuncula und Ulrich Zasius. Von 1521—1533.
441
fragiles inter digytulos non satis calamus haereret. Iccirco
non ut mihi, sed ut tibi quam quam et mihi quoque gratum
faceret, schedulas istas, hoc est, quantum licuit aut potuit,
scripsit. 1 Tu boni spero consules, ego magni facerem rerum
conditione pensata. Frobenio redditae sunt literae tuae, Cratandro
similiter, an rescribat nescio, neque etiam uacat explorare;
nam senatui studendum est. Farrago quae plurimum aucta
sub prelo est nondum absoluta; Alciati opera nondum impressit
Cratander, imo ne orsus quidem est. Dn. Erasmus (ut in agro
Christiano assiduus est Evangelista) paraphrasim scripsit in
Mattheum, Christiano spiritu plenissimam. Res est profecto,
quae omnem possit inuidiam superare. Videbis propediem
miraberisque maturam prudentiam; iam imprimitur. Quod ad
me attinet, nihil rei literariae tracto, ita rebus praesentibus hoc
est Martialibus agitor. Scis autem, durum esse Musis inter
gladios sica rios 2 uersari etc. Expectanda porro est fortuna
prosperior qua liceat se dignum aliquid proniere. Utinam fata concessissent
aut uero concederent olim (quod etiam spero) ut una
simus. Magnam de te in adiuuandis studiis spem concepi, mutuis
operis inuicem adiutaremur. Racemationum tüarum primum caput
dici non potest quam arrideat, atque etiam si dici ualeat nolo,
ne amicum et consacraneum incompositis laudibus onerare
uelle uidear. Hoc unum aperio, posse me ex his unguibus
non tenebricosum Accur(sium) 3 sed leonem ualentissimum ^c
diligentissimum aestimare, qui ungues üdenter nec minus prudenter
4 soleat in pensitandis restituendisque Pandectarum 5 locis
admouere, neque illarum scabies aduenticia contagium habet.
Vides quae miscellanea scribam, neque enirn otium datur 6 istud
caput carissime ignis et aquae obseruatione pleno ore meritisque
praeconiis efferre. Hoc propediem uel cum iudicio fiet. Hoc tantum
rogo, si me amas, amas autem 7 de bonis praesertim legalibus
studiis macte uirtute uir perge bene mereri; nihil te dignius aut
1 Ad marginem: Supersoriptionem non serIpsit Erasmus, sed illius amauuensis.
2 Die Hs. hat glad. sic.
3 Er. Aceursius, der bekannte Jurist aus Bologna.
4 et docte gestrichen.
5 Im Codex: Abkürzung für pandectarum: II.
6 tuum gestrichen.
1 Die Hs. hat aut.