440
Horawitz.
saluum esse jubebis, cui etiam nisi defuisset argumentum
scripsissemus. Caeterum qua de re ad me scripseras, sic
habet. Tumultus ii bellici hactenus omnia uersarunt atque
adeo de studiis instaurandis nihildum apud nos consuli potuit.
Video autem futurum propediem ut ad gymnasia et nostra et
alia conquisitis undique angulis uiros doctos uocari oporteat,
praesertim qui iuuentutem melius ac solet instituant. Haec
censeo coniectura diuinationeque non improbabili. Confide
igitur et aliquamdiu perge tua statione contentus esse. Si quid
occurrerit quod tibi commodaturum existimem, curabo quamprimum
rescias. Interea significa quo statu sis reliquo, uxorine
an sacris alligatus, an uero liberam sortem retinueris. Non
frustra peto, redde me certiorem. Vale. Basileae nescio quota
Novembris. Anno MDXXI.
Tengnagel: Cantiuncula.
Viro moribus ac literis humanissimo Dn. Joanni Alexandro
Brassicano P(oetae) laureato bene merito (amico?) suo
antesignano Tubingae.
Aus dem Cod. pal. Vindob. 9735 fol. 4.
Basel. V. 24. Januar 1522.
Cantiuncula an J. A. Brassicanus.
S. Agnosco mi Brassicane probum te alieni aeris adseruatorem,
qui non sortem modo sed etiam foenus ipsum egregie
reponas; adeo tuam hanc morulam (quae tarnen nonnihil me
sollicitum reddidit) ex composito tua purgarunt epistola, carmina,
racemationumque prima foetura. Plenam fateor ansam
fusius ad te scribendi praebuisti, uerum ita negotiorum procellis
agitor, ut nonnisi summatim ad te scribere ualeam iustam
propediem epistolam accepturum. Illud primum quod te maxime
scribis exoptare soluam. Dn. Erasmo urbis nostrae summo
decori tuas reddidi literas, aegro sane ac pituita non uulgariter
laboranti; mibi enim et paucis ad eum liberior est aditus. Impetraui
tandem has ad te atque alium literas 1 idque precibus
propemodum importunis, quandoquidem ea morbi sors erat, ut
1 Leider konnte ich diesen Brief nirgends finden.