Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 93. Band, (Jahrgang 1879)

Briefe  des  Claudius  Cantiuncula  und  Ulrich  Zasius.  Von  1521—1533.

439

Legalis  prudentiae  omniumque  bonarum  disciplinarum
studiosissimo  Dn.  Joanni  Alexandro  Brassicano  (am)ico  suo
incomparabili  Tubingae.
Aus  dem  Cod.  pal.  Vindob.  9735,  fol.  3.
Basel.  IV.  November  1521.
Claudius  Cantiuncula  Dn.  Joanni  Alexandro  Brassicano  incomparabili ­
  amico  suo.
Quando  in  id  genus  asistati  1  incidhnus,  Brassicane
doctissime  (quod  rbetores  aequale  nominant)  ut  paribus  locis
et  accuset  alter  et  alter  se  tueatur  missa  controuersia,  eam  inter
nos  amicitiam  agnoscamus,  quae  nec  uerborum  accessione  fulciatur,
  nec  eisdem  deficientibus  minuatur,  sed  uirtute  coepta,
animorum  coniunctione  firmata,  quibus  initiis,  quo  progressu
constiterit,  ita  maneat.  Asperiusculas  a  me  literas  (id  quod
ingenue  fateor)  accepisti,  at  humanissime  rescripsisti  nihilque
in  tuis  literis  est,  quod  non  prudentiam,  doctrinam  et  modestiam
prae  se  ferat.  Verum  bene  habuit  mea  qualiscunque  obiurgatiuncula.
  Primum  quae  elegantem  illam  tuam  epistolam  extensiorem
  solito  extorsit;  quippe  tuis  literis  dum  sunt  uel  foliatae
nimium  quam  delector;  deinde  quod  eum  comperior  amicum,
quicum  uel  in  tenebris  micem  2 ,  ut  qui  tantopere  te  in  re  modicula
  expurges,  tantopere  uerearis  te  quasi  lineam  transiisse.
Noli  noli  amicissime  Brassicane  angi,  noli  laborare;  nihil  in
te  uel  umbrae  inuenio  quo  in  amicitiae  leges  peccasse  uideare!
Tantum  id  postulabam  atque  etiamnum  postulo,  ne  rogare
pergas,  quae  me  negare  oporteat.  Consultius  buiusmodi  conatum
in  dominum  Symlerum  Tubingensis  Academiae  primum  decus
reiiceretur.  Is  enim  securus  opinionum  uariantium  sensa  ueriora,
doctrinas  fundatiores  egregie  posset  exbibere.  Quod  si  factum
intellexerinnis,  nos  ut  succedanei  qua  licebit  opella  sequemur.
Tua  etiam  apud  me  obtinebit  humanitas,  bona  quidem  ex  parte,
quod  rhetorico  lenocinio  impetrare  nequisti.  At  uide,  ut  magis
sis  mutus  quam  piscis.  Dominum  Symlerum  meo  nomine
1  asistati  vom  Griechischen  äaütjTatos,  nicht  zu  einem  Ganzen  vereinigt
oder  sich  vereinigend.  Ehetorischer  Terminus;  vgl.  Fortunatiani  art.  rliet.
I.  2.  (Ehetores  latini  minores  ed.  C.  Halm,  p.  82.)
2  cf.  Cicero  de  off.  III.  19.  77.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.