438
Horawitz.
nomine salutabis. Uale et saepius scribe, nec te uilis papyri
iactura uellicet. Basileae III. eid. Junias MDXXI.
Ex animo tuus Claudius Cantiuncula.
Eminentis Doctrinae uiro Dn. Joanni Alex. Brassicano
Musarum (sacerdo) ti atque amico suo antesignano. Tubingae.
Tengnagel’s Hand: Claud. Cantiuncula J. C. celeb.
Aus dem Cod. pal. Yiudob. nr. 9735, fol. 2.
Basel. III. 11. November 1521.
Claudius Cantiuncula Brassicano S.
Si quid loci meis precibus apud te est Brassicane dulcissime
rogo unum a te impetrem. Est enim quod bona fide
mihi credere possis et ego pari uelim accipere. Quid autem
rei est inquam? Vidi quae ad Cratandrum scripsisti, inter
caetera parasse te quasdam racemationes seu annotamenta in
quosdam Pandectarum locos. 1 Qua de re dici non potest quam
sim gauisus, quam tibi gratulatus, qui rem te dignain egregie
meditaris; tantum id dolui quod ea de re nihil in tuis ad me
literis erat. Rogo des ad me proximo tabellario exemplum
earundem annotationum tuarum. Equidem calcograpborum
moras praestolari, mors quaedam mihi foret. Proinde, si me
amas, amas autem fac, ut quamprimum habeam. Integra fide
spondeo me nulli 2 e meis manibus traditurum 3 sed curaturum,
ne quid in ea re detrimenti patiaris. Si id apud te impetro
(impetrare uero plane confido), tu tuo quodam in me iure nonnihil
audentius exigere poteris. Bene uale animae meae plus
quam semis et cura ne hae meae preces repulsam apud te
patiantur. Basileae sed ut uides celerrime. Die Martini festo
anno 1521. Rescribe ocius ac soles. Parce literis!
Tengnagel: Cantiuncula.
über seine Stellung zum griechischen Unterricht habe ich in meinen
.griechischen Studien 1 gebracht, die in einiger Zeit erscheinen werden.
1 Wohl nur handschriftliche Notizen, eine Ausgabe dieser Annotamenta
konnte ich nicht erhalten. Sie sind wahrscheinlich nicht gedruckt, vgl.
die Stelle in meinen Analecten. S. 69.
2 Ein Wort gestrichen.
3 Ein Buchstabe gestrichen.