Briefe des Claudius Cantiuncula und Ulrich Zasius. Von 1521—1533.
435
Basel. I. 23. Mai 1521.
Claudius Cantiuneula Joanni Alex. Brassicano S. D.
Crede mihi mi Brassicane (iam enim nos amicitia alterum
alterius facere coepit) non uulgariter iucundae grataeque fuerunt
literae, quas ad me (quae tua est singularis comitas) etiam ultro
misisti. Quo uno symbolo ita me tibi auctoratum reddidisti, ut
totus esse tuus gestiam. Porro quas in me laudes tarn liberaliter
congeris, a te uel in Zäsium uel quemlibet alium sumrnae
doctrinae uirum conferri potuissent; nihil ego horum in me
agnosco, quae tu admiraris. Et ut uoluntas mea pro communi
utilitate prona sit, ingenii certe doctrinaeque uiribus destituitur.
Quapropter de scribendo iurisprudentiae compendio per omnem
amicitiam rogatus, ne me admoneas; equidem ei prouinciae
nimis quam sum impar etiamsi belle omnem excusandi ansam
praecipere pares sic enim scribis: Scio, dices: in hoc campo
dudum sudarunt alii. Dico sane, idque me tanto magis ah
omni talis aleae conatu deiicit. Egone quod tanti uiri praestare
nequiueruut praesertim docta hac aetate, exhibere queam?
Non ita me parum noui doctissime Brassicane; liaec prouincia
Zasios uel Alciatos 1 nostrae tempestatis Papinianos 2 postulat.
Istiusmodi enim quippiam Cicero cogitabat olim, uidelicet ut
iuris ciuilis disciplinam in artis rationem formamque redigeret;
quod quidem si per turbulentissimae reipublicae fata licuisset,
non dubito quin effecisset. Quid enim (ut ille ait) non explicare
potuisset illa uis ingenii? Quid non illustrare ille orationis
splendor? Quid denique non enarrare exuberans illa rerum
omnium praesertim politicarum copia? Caeterum Cicerone
mortuo a nemine id officii iure sperabitur; nisi ab iis, quos
paulo ante dicebam. Non ignoro quam Zasiö nostro sis in-1
Ueber Alciat, den grossen Rechtslehrer, cf. Stintzing U. Zasius 211.
2 Naheliegender Vergleich, cf. Grynäus an Fichard S. 363 in Stintzing’s
oben genanntem Werke. Erasmus vergleicht Zasius mit Politian. Erasmi
Epp. familiäres. Bas. 1779, p. 7 und im ersten Briefe an Zasius.
Sitzungsber. d. phil.-hist. CI. XCIII. Bd. III. Hft. 29