Eine burgundische Synode vom Jahr 855.
611
sollicitudine et caritate servare dignentur neque ullo favoris
aut timoris aut muneris genere in aliam partem contra vigorem
sui ordinis declinare, sed ruemores communicationis nostrae in
Omnibus secundum regulam ordinis fautores et adjutores nobis
existant. Si quis autem tarn nostrum quam eorum, qui nunc
sanctae sinodo ex provintiis nostris defuerint, banc salubrem
ordinationem nostram pro viribus solerter adimplere neglexerit,
convictus totius fraternae caritatis aliquandiu habeatur extraneus. 1
Cap. IIII.
Et quia quorundam protervia et temeritas castigationem
et districtionem episcopalem contempnit in tantum, ut contra
salutem suam violenter missarum sollempnia (ut rem bonam
ad pernitiem suam utantur 2 ) extorquere a timidis presbiteris
non pavescant, visum nobis est, ut cohercitis 3 ordinis nostri 4
ministris nec(?) 5 excommunicati pro transgressione sua in conspectu
Dei durius punirentur et pro superbia gravius ligarentur,
etiamsi quos-fugitivos aut .pseudopresbiteros hujusmodi homines
habentes zelo pietatis canonice interdiceremus. Statuimus igitur,
ut nullum talium presbiterorum quilibet laicus sine conscientia
et probatione episcopi sui retinere praesumat; sed auctoritate
episcopi, ut regulae canonicae inconvulsae maneant, his, qui
habere presbiterum desiderat, ne et ipse praeter episcopum bat,
ut subditus filius et pius Christianus habere et tenere eligat.
1 Codd. extraneas.
2 Cod. XXX. utatur.
3 Cod. XXX. cohercitus.
4 Cod. XXX. nostris.
5 Hier ist etwas ausgefallen.