610
Maass en.
ut hi, qui in levioribus rapinis sub quadarn occasione necessitatis
deliquerunt, tamdiu a limine ecclesiae sint seclusi et
a corpore et sanguine Domini suspensi, donec, in quantum
valerent, seu per solutionem, seu per elemosinarum Deo gratam
oblationem, seu per veram cordis contritionem et fraternam
lacrimis expostulatam indultionem, vitam suam emendarent
et modum poenitentiae atque postmodum reconciliationem ab
episcopo suo expeterent; illi vero, qui haec tempora resolutionis
et liberius in majoribus criminibus versati sunt et abhominabilia
multa perpetraverunt, non solum a corpore et sanguine Domini
essent segregati, verum etiam in conspectu episcoporum suorum
prostrati penitentiam secundum perpetrati sceleris sui modum
humiliter expetentes susciperent, ut, qui pluribus fuerant in
exempluin perditionis, fierent postmodum multis in exemplum
emendationis. Si qui autem haec, quae pro pace et salute
omnium statuimus, transgredi maluerint et in sua iniquitate
pertinaci corde durare delegerint, in conspectu omnis ecclesiae
Dei spiritu dampnati et excommunicati a coetu et a consortio
fideliuin maneant non solum a mensa Domini et altari ejus
separati et exclusi, sed etiam convivio et conlocutione et oratione
fidelium omnium discreti fiant, ita ut neque oblatio eorum
inter benedictiones fidelium aut in sacrario aut in gazophilatio
recipiatur; sed neque defunctis postmodum, si sacerdotalem
absolutionem per culparum suarum humilem confessionem prius
non meruerint, more fidelium exsequiae cum psalmis et sacris
precibus celebrabuntur neque ulla post obitum mentio ad altare
Domini nominis eorum inter fideles defunctos fiet; et, quia
non amaverunt Dominum nostrum Jesum Christum, erit eis
juxta apostolum anathema maranatha. 1
Cap. III.
Ut canonica igitur regula circa excommunicatos et delinquentes
districta sit et severa neque cuiquam facile sit ad
excusandas excusationes (?) in peccatis evagandi et sententiam
episcopali censura prolatam effugiendi locus, obsecramus et per
virtutem Spiritus sancti humiliter obtestamur reliquos fratres
nostros coepiscopos, ut hujus decreti nostri constitutum pia
i 1. Cor. 16. 22.