322
M a a s s e u.
fuerit sententia terminatum Quicumque itaque litem habens,
sive possessor sive petitor erit, inter initia litis vel decursis
tempovum curricidis, sive cum negotium peroratur, sive cum jam
ceperit promi sententia, judicium eligit sacrosanctae legis antistitis,
illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur,
ad episcopum cum sermone litigantium dirigatur Omnesque
causae, quae vel praetorio jure vel civili tractantur, episcoporum
sententiis terminatae perpetuo stabilitatis jure firmentur
nec liceat ulterius retractari negotium, quod episcoporum sententia
deciderit 1
Christianissimus iste imperator in publico litigantes, etiam
si judicialis jam sententia proferatnr, si una pars ad episcopum
proclamaverit, continuo etiam nolente alia saeculares ad ecclesiasticum
judicium dirigit. Noster vero praetorialis episcopus
ecclesiasticos ad seculare examen ire compellit. Apparet,
quantum status ecclesiae dilapsus sit, quando venerabilius sentit
de lionore ecclesiae imperator nuper ex pagano conversus
quam episcopus ab infantia ecclesiae lacte nutritus.
2.
Imperatores Valentinianus, Tlieodosius et Arcadius.
.... Continua lege sancimus, ut nidlus episcoporum vel eorum,
qui ecclesiae necessitatibus serviunt, ad judiciä sive ordinatoriorum
sive exordinatoriorum [judicum] pertrahantur. Habent illi judices
suos nec quicquam his publicis commune cum legibus 2
Si omnes ecclesiastici habent utique in ecclesia judices
suos ; cur ad alienos judices impellantur?
3.
Imperator Tlieodosius et Valentinianus Caesar. Privilegia
ecclesiarum vel clericorum omnium, quae saeculo nostro
tirannus inviderat, prona devotione revocamus. Scilicet ut, quicquid
a divis principibus singuli quique antistites impetrarunt,
jvgi soliditate servetur nec cuiquam audeat titillare praesumptio,
in quo nobis magis praestitum confitemur. Clericos igitur omnes,
quos indiscretim ad saeculares judices debere deduci infaustus
' Aus const. Sirmond. 1. Haenel 1. c. col. 445.
2 Aus const. Sirmond. 3. Haeuei 1. c. col. 451.