784
Maassen.
post secundam et tertiam conventionem, quam rapuit, sub satisfactione
congrua non reddiderit, tamquam anathematizatus ab
omni Christianorum consortio repellatur. Eaptas enim nec inmerito
eas dicimus, quae sine consensu parentum seu civitatis
episcopi aut ipsae ultro difugiunt aut nolentes ab aliis abducuntur.
1
Cap. VII.
De homicidis, truncatoribus, predonibus et domorum crematoribus. 2
Si quis homicidium, membrorum truncationem, domorum
incendia fecerit sive facere 3 jusserit aut facienti 4 consenserit,
quousque de bis unicuique legaliter vel amicabiliter coram episcopo
civitatis aliisque civibus non emendaverit, ab ecclesia se
privatum 0 cognoscat. Si vero 6 post secundam et tertiam conventionem
cuncta, in quibus arguitur, non emendaverit, tamquam
ethnicus et publicanus ab omni Christianorum conlegio
separetur. Porro de bis, qui depredationes fecerint aut facere
jusserint vel facienti consenserint, instituimus, ut, si ab episcopo
civitatis ammoniti minime resipuerint, 7 XL diebus pane
et aqua contenti reliquis cibis et potibus sint omni[no] privati.
Qui si s lianc excommunicationem suspicati fuerint violasse,
satisfaciant episcopo, quod illam non violaverint, sicque demum,
si convicti fuerint lianc violasse, non solum, quod unicuique
arguuntur fecisse, emendent, sed etiam bis atque ter commoniti,
si se non correxerint, ab omni communione ecclesiastica
sint alieni. 9
1 Cod. adducuntur.
2 Syn. Rav. Ut hovnicidae et incendiarii, nisi publice satisfecerint, post excommunicationem
etiam anathematizentur.
3 Syn. Rav. aut fieri.
4 Cod. faciente.
5 Syn. Rav. add. esse.
6 Syn. Rav. ergo.
7 Cod. resipuerit.
8 Syn. Rav. Quodsi.
9 Syn. Rav. ab omni communione privati sint. Syn. Rav. tlieilt dieses Capitel
in zwei; dem zweiten, welches mit den Worten Porro de Ins beginnt,
ist folgende Rubrik . gegeben: Ut praedones, si bis terve admoniti non
i