782
Maas sen.
usque aut loco cedat aut se consecrandum prebere non differat.
Quodsi ultra quinque nienses per suam neglegentiam retinüerit
viduatam ecelesiam, neque ibi neque alibi consecrationis donum
percipiat, imo metropolitani sui judicio cedat.
e.
9
■i.
Cap. III.
De usu pallii, ne a metropolitanis praesumptive utatur. 1
Quicumque sane metropolitanorum per plateas vel in
letaniis uti pallio praesumpserit et non tantum in precipuis
festivitatibus et ab apostolica sede indictis temporibus ad
missarum solummodo solemnia, [careat illo honore,] 2 prout
beatus papa Q-regorius ad Johannem et Marinianum scribit
Ravennatis episcopos: 3 Qui grave jugum atque vinculum cervicis
non pro ecclesiastica, sed pro quadam seculari dignitate
defendit, permissa, qua abutitur, careat dignitate, quoniam jure
privilegium meretur amittere, qui audacter usurpat inlicita. 1
Cap. IIII.
De episcopis minime ignominiose tractandis. 5
Episcopos 0 vero, qui adliuc a Deo constituti sunt, ut oblationes
fidelium divinae offerant majestati et suis precibus
1 Syn. Rav. Ut metropolitani non nisi statutis temporibus pallio utantur.
2 Die eingeblammerten Worte sind aus Syn. Rav. ergänzt.
3 Syn. Rav. ad Joannem Panormitanum episcopum et Marinianum scribit
Ravennatem episcopum.
4 Cf. Lib. III. ep. 56, Lib. V. ep. 56 ed. Ben.
5 Syn. Rav. hat statt dieses Capitels ein andres, welches folgendermassen
lautet: Ut duces episcopos non praesentent nec ipsos aliasque
personas concutiant. (R.) Nulli ducum liceat quemlibet episcopum in
praesentiam Romani praesulis introducere vel census ab eo sumptus publicos,
sed dona quaelibet exigere; sed nec coram laicis episcopum obgurgare
concedimus. Olericos et sanctimoniales, pupillos et viduas sub tutela episcoporum
esse decernimus et eos ad saecularia trahi modis omnibus interdicimus.
Quemlibet autem ducem vel alium contra haec agentem excommunicandum
esse decernimus; perseverantem vero anathematis vinculo innodandum.
6 Cod. Episcopi.
i