450
Horawi tz.
Dillingen. XIX. 2. Januar 1532.
Christoph von Augsburg an Erasmus.
Salutem p. d. Misit ad me Cholerus literas a te ad ipsum
scriptas, e quibus intelligo, Theologos Parisienses nonnullas
contra tua scripta emisisse determinationes. Hucusque non potui
nancisci exemplum, unum abs te peto, ut in responsione eos
tractes pro meritis ac propriis depingas coloribus. Quid boni in
tantis fidei dissidiis scripserint, non uideo. Nec arbitror in istis
aduersum te calumniis aliud quam conclusiones, illationes ac
corolaria scripsisse.
In tuis nouis epistolis folio 13' 2 ad Cutbertum Tonstallum 1
inter alia scribis haec uerba: deinde constat temporibus apostolorum
fuisse synaxim, quam laici inter se faciebant adhibita
precatione et benedictione et eum panem appellabant corpus
domini et cetera. Sunt quidam, qui de hoc dubitant, idcirco
uelis indicare locum, unde hoc probari ualeat. De Oecolampadio
uarii apud nos sparguntur rumores, nonnulli asserunt
ipsum in tumultu occubuisse, alii a mulieribus occisum, quidam
uero referunt morbo periisse, uarietas rumorum praestat indicium
nullurn horum inniti ueritate. De Pontifice ac Caesare
penitus nihil habemus, quid nobis paritura sit dieta Ratisponensis
exspectabimus. Utinam Christus dignetur interesse,
ut tandexn aliquid dignum Christiano nomine concludatur, qui
tibi semper assistere dignetur. Vale. Ex aedibus nostris Dillingae
2. Januarii anno 1532.
Tuus Episcopus Augustensis.
Aussen:
Erasmo Roterodamo theologo amico suo summo.
Von anderer Hand:
Episcopus Augustensis.
1. Inuehitur in scripta Theologorum Parisiensium, quae
contra Erasmum ediderunt.
2. Quaedam Erasmi de coena DOMINI uituperat.
3. Rumores uarii de obitu Oecolampadii.
2. Januarii 1532.
1 Tonstall Cuthbert, Bischof von London, war ein alter Freund und Mäcenas
des Erasmus.