Erasmiana. I.
449
per occultos ueredarios omnia geri ex praescripto pontificis.
Pius 1 Albertus et Aleander erant una anima et utrunque 2 plurimi
facit pontifex. Carolus parat colloquium cum regibus Gallo
et 3 Ang-lo. Spirense Collegium euanuit nec dubium est, quin
haec omnia fiant ex praescripto pontificis, qui Cardinales omnes
conuocauit Eomam ad natalem Christi. Hac uia uisum est
sopire orbis dissidia. Excursus est Lutetiae über famosus ac
simpliciter furiosus ficto titulo Julii Caesaris Scaligeri. 4 At ego
illic phrasim Aleandri non minus agnosco, quam noui faciem.
Non sum tarn stupidus, ut non intelligam quorsum tendant
haec proelia. Habeo Aleandrum apud Caesarum, Bedam Lutetiae,
Leum in Anglia, Eccium in Germania, Luscinium apud
Ferdinandum Monachos ac Theologos plerosque ubique. Expectamus
exitum fabulae, quam utinam dominus uelit esse
felicem. Censuras facultatis Theologiae Parisiensis quanquam
sunt ineptissimae ac simpliciter calumniosae, hoc consilio curarant
edendas, ut principibus dicere possint: Ecce iudicium
Bummae facultatis de Erasmo. Luscinius 5 aestate superiore inuisit
Galliam et collocutus est cum Sadoleto, episcopo Carpentoratensi.
Is communicauit Luscinio quoddam arcanum de
opprimendis sectis. Id Luscinius iactauit Basileae. Suspicor
huius occasione accitum ad Ferdinandum. Censuris Theologorum
iam respondi. Curabo excudendas. Quanquam ibi nihil est, id
quod non decies responderim Leo, Bedae, Pio etc. Haec mi
Choleri nolim spargi in uulgus, poteris tarnen si uidetur significare
R. D. episcopo Augustensi. Bene uale. 1. die Nouembris
1531. Remos salutatis amanter, quibus scribam breui uolente
Christo.
Erasmus Rot. tuus ex tempore
Ornatissimo uiro D. D. Joanni Cholero praeposito Curiensi.
Augustae Vindel.
Tengnagel: Erasmi epistola.
Aus dem Cod. Pal. Vindob. 9737. c. f. 9.
1 ,et‘ ausgestrichen.
2 ,uel‘ ausgestrichen.
3 ,rege‘ ausgestrichen.
4 Veranlassung' zu dem wiithenden Ausfälle des Job. Scaliger gab Erasmus’
Urtheil über die Ciceroniauer. Cf. Hess Erasmus II. 380. ff.
5 Hier ist etwas ausgestriehen: ,anno‘?