448
H orawitz.
quam inaurari. Non 1 sic poterit istis ingenii dotibus deesse
splendida fortuna. Sed suum quaeque tempus habent et ut
Theocritus ait: ta p.sv Öspsoc xa oe yiyvemi bi ys'.p.ojv. Bene uale.
Postridie id. Aprilis 1531. Friburgi Brisgauorum.
Erasmus Rot.
■ mea manu.
Inscript. Ornatissimo Juueni Viglio Phrysio apud Bituriges,.
Adscripsit Viglius: Accepi Biturigibus anno 1531. 18. Maii.
Aus der Papenbr. Nr. 2 der Bibi, Acad. Lugd. Bat. durch die Giite
des Herrn Dr. v. Rieu abschriftlich erhalten.
Freiburg? XVIII. 1. November 1531.
Erasmus an Johannes Choler.
S. P. Male sit isti chiragrae et alio demigret ad tali
dignos malo. I)e Fuggeri animo nihil unquam dubitaui. In hoc
nido hibernandum est, prorsus expecto grauem tragoediam.
Hieronymus Aleander archiepiscopus nunc est apud Caesarem
legatus cum plenissima potestate, nec dubito quin fuerit Lutetiae
et hanc Camarinam mouerit apud Theologos, ut ederent
suas determinationes. Eodem tempore adfuit illic Eccius; qui
quod istic subito ceperit ita saeuire in me, non dubito quin
fecerit Aleandri litteris irritatus. Aleander quum ante annos
ferme nouem adferret bullam aduersus Lutherum hoc animo
uenit, ut prius perderet Erasmum, quam quicquam ageret aduersus
Lutherum nec eiusmodi uoces continuit. Ac tum quidem
adnisus est pro uiribus, ut me extingueret, sed non successit.
Nunc irritatior est, quod in his, quibus respondeo Alberto Pio 2
subinde taxatur nemine diplomatophoro. Quidam aulicus Caesari
ualde familiaris subindicauit mihi hos principum conuentus et
eruditorum consultationes nihil esse nisi ceremonias, ceterum
1 Ist doch wohl non und nicht nos zu lesen, wie der Text hat.
2 Albertus Pius, Fürst von Carpi, Todfeind Luther’s, gerieth in einen
heftigen literarischen Kampf mit Erasmus. Sehr genaue Darstellung des
Streites bei Hermann von der Hardt (Hist. lit. Reformat. p. I. 107. 180).