Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 90. Band, (Jahrgang 1878)

446

Horawi  tz.

fictam  et  quod  pontifex  sub  hac  umbra  intendat  expellere  ducem

Ferrariensem.  Dux  de  hoc  admonitus  ne  opprimatur  imperatus
incipit  adornare  initia  belli.
Ferdinandus  ac  sui  asserunt  Thurcam  iter  aduersus  Germaniam
  arripuisse,  sed  mercatores  foi'titer  in  contrarium  clamant,
affirmantes  Thurcam  hoc  anno  necquaquam  inuasurum  Germaniain, ­
  quod  inter  ista  uerius,  experiemur  in  breui  et  fortassis
non  sine  nostro  periculo.
Quidam  bonae  fidei  uir  retulit  mihi  Thurcam  Ferdinandi
oratoribus  singnificasse  (!)  pontificem,  Gallos,  Uenetos  ac  nonnullos
  Germaniae  principes  ipsum  ad  inuadendum  Ferdinandum
sollicitasse  et  hoc  post  regis  captiuitatem.
Idem  retulit  eisdem  oratoribus  omnia  in  consilio  Augustensi
  tractata  et  conclusa  non  aliter,  quam  si  consilio  interfuisset,
  inter  alia  diem  ac  mensem,  quibus  Ferdinandus  in  Romanum
  regem  esset 1  eligendus  designando  principes,  qui  eandem
electionem  impedire  conati  fuerint;  quid  ex  talibus  fabulis  boni
sperandum  de  re  Christiana,  non  satis  intelligo.
Lutherani  apud  nos  multum  laborant  pro  abditione  missae,
nec  ut  arbitror  desistent,  donec  obtinuerint.  Augustenses  hoc
anno  amouerunt  a  senatu  socerum  Anthonii 2  Fucheri,  uirum  pium
ac  prudentem  non  ob  aliud,  quia  noluit  adhaerere  Lutheranis.
Ista  uolui  tibi  significare  (!)  non  ob  aliam  causam,  nisi
ne  Folyphemus  sine  meis  literis  ad  te  rediret.  Cui  precor
omnem  felicitatem.  Ex  Dillingen  10.  Aprilis  anno  MDXXXI.

Tuus  episcopus
Augustensis.

Aussen:

Excellentissimo  theologo  Erasmo  Roterodamo  Amico  ex
animo  dilecto.
Friburgi.
Von  anderer  Hand:  10.  April  1531.

Turca
electione  Ferdinandi
in  regem  Romanum
negotio  religionis  Augustae.

Notra

Autograph  aus  dem  Codex  Hist.  47  der  lcönigl.  Bibliothek  zu  Stuttgart
fol.  3  ff.

1  Die  Hs.  hat  esse.
2  Die  Hs.  Athonii.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.