440
Horawitz.
magis tanto rege digna. Tanta est animi tui moderatio aequitas,
prudentia, humanitas, constantia et quidquid est huiusmodi, ut
reliquas longe a tergo relinquas. Ego uel toti orbi decem Nestores
lmiusmodi tibi similes exoptarem, satis consultum Reipublicae
profecto tieret.
Clarissimo uiro domino Christophoro de Schydlowitz Castellano
et Capitano Cracouiae ac Regni Poloniae Cancellario.
Aus dem Cod. Gothanus ehartac. B. Nr. 20. f. 52b.
Dillingen. XIII. 8. October 1528.
Christoph von Augsburg an Erasmus.
Salutem p. d. Idibus Septembris literas quas septimo Calendas
eiusdein mensis ad me scripseras 1 accepi et quemadmodum
quotidiana lucubrationum tuarum lectio incredibili animum raeum
semper afficit uoluptate ita uix dici potest, quam me oblectarint
literae tuae, cum a doctrinarum principe, tum ab amico ex
animo dilecto descriptae. Quae de Lutherano narras negotio
sicut nobis notissima ita sunt et verissima, non modo theologi,
uerum quidam ex Romani Imperii proceribus ea, quae a Lutheranis
scribuntur, etiam si cum euangelicis conueniant literis,
damnant et quod animum meum magis perturbat, omnia in
religione christiana hucusque obseruata etsi omni careant ratione
tueri et defendere nituntur et tarnen uerius est quam quod
egeat probatione, plures lmmanas constitutiones euangelicis esse
admixtas literis, quae parum cum illis conueniant. Haec est
una causa et meo indicio potentissima, quae non sinit hos
ecclesia tumultus ad pacem et concordiam reduci, omnes quaerunt
quae sua sunt et propriis ducuntur affectibus, nemo autem rem
publicam et christianam considerat; nisi Deus sua immensa
clementia aliter disponat non uideo pacis et concordiae spem
aliquam. Quod aliqui asserunt hunc ecclesiae tumultum ex
tuis scriptis sumpsisse initium, illi profecto mihi crede doctissime
Erasme non amore religionis cuius hostes sunt, nec uirtutis
reuerentia, quam nunquam degustarunt, sed inuidia, dolore
1 Die Hs. hat scriseras, das p ist von späterer Hand hineingesetzt.