438
Horawi tz.
instaurauerimus, post hac de integro beneuolentiae certamen
inituri. Id per amicos communes uiros eruditissimos et optimos
procuratum est: quibus uisum est hoc in rem utriusque fore,
praesertim meavn, qui et senio et naletudine et immensis studiorum
laboribus et fori linguaeque minime sum ad litigandum
instructus. Rumores saepe uani sunt, nec raro fallunt suspiciones.
Quod si Idenricus Eppliendorpius Serenissime tuae
Celsitudinis expectationi satisfecerit, quod equidem facturum
confido, mihi duplici nomine carus erit et quod pro hoste sim
habiturus amicum et quod ei Principi probetur, cui non semel
meis litteris f'uit commendatus. Ad postremas E. C. T. litteras,
perbreues quidem illas, sed tarnen amantissime scriptas iam
pridem respondi, per adolescentem eximiis ornamentis insignem.
Opto Serenissimae Celsitudini tuae felicitatem perpetuam.
Datum Basileae Anno Domini MDXXVIII. 1
E. T. Celsitudinis addictissimum mancipium Erasmus
Rot. mea manu subscripsi. Illustrissimo Principi Georgio, Duci
Saxoniae, Lantgrauio Thuringiae et Marchioni Mysnae.
Aus dem königl. Hauptstaataarcliiv zu Dresden. Act. Dr. Martin Luther’s
Lehr etc. Loc. 10300. Bl. 27.
Basel. XII. 27. August 1528.
Erasmus an Christoph von Schydlowitz. 2
Quod tibi tantopere placet in scriptis meis nonnullos
offendit, quibus baec assidua pacis praedicatio uidetur esse
principium sine fine dissidentium sugillatio. Quamquam ego nec
omne bellum damno, est enim interdum necessitatis, nec quemquam
principem sugillo, tametsi negari non potest, ubicunque
bellum est, ibi crimen esse uel ab hac parte uel ab altera,
interdum utrinque. Ceterum animos causasque principum Deus
1 Der ganze Brief ist sehr versöhnlich gehalten, es ist wie eine Variation
über das Thema, das er unter Anderem Melanchthon (Corp. Ref. III. 86)
in seinem letzten Schreiben an diesen ausspricht: Nec is sum, qui ob
quamlibet offensionem ex amico fiam hostis.
2 Ohr. v. Schydlowitz (Scliidlowski), Polens Kanzler, wurde von Erasmus
als ein ,uir prudentissimus et integerrimus 4 sehr gerühmt (Opera III. 977)