Erasmiana. I.
437
Basel. XI. 1528.'
Erasmus an Georg von Sachsen.
S. Serenissime Princeps: quid tua Celsitudo scripserit
Henrico Eppliendorpio ignoro, scripsisse autem intelligo ex
litteris Simonis Pistorii. 2 Sed paucis post diebus quam litteras
tuas acceperat, uenit Basileam uehementer commotus, ac mihi
iudicia mini tan s, prolatis litteris quibusdam, quas suspicabatur
a me ad Illustriss. Celsitudinem tuam fuisse scriptas, in quibus
insimulabatur, quasi Friburgi partim ob tumultum illie excitatum,
partim ob aes alienum ab ipso conflatum coactus sit
Basileam concedere; ubi cum pari gloria se gessisset, rursus
liinc Argentoratum commigravit ibique ducem et propugnatorem
impii et Lutherani negotii sese praestitisset (!). Eas sane litteras
ignota manu scriptas nequaquam agnoscebam, nec inter meas
schedas reperio, nec arbitror a me profectas. An Henrico
Epphendorpio Serenissima tua Sublimitas succenseat, me quidem
latet et si quid succenset, quibus de causis id faciat,
mihi non liquet. Optarim certe illum tibi suo merito esse gratissimum.
Scio me scripsisse Sublimitati tuae, ut ingenium
iuuenis egregiis dotibus praeditum ab otio luxuque äd honestam
aliquam functionem auocares. Similia scripsi proximis nundinis
ad Hieronymum Einserum, quum Henricus Epphendorpius iam
tertium per epistolam hostilia denunciaret, addens hoc me nequaquam
cupere, ut tua Illustrissima Celsitudo ulla in re
laederet illum, sed ut eadem opera et ipsius commodis prospiceret
et mihi meisque studiis quietam ab illo pararet. Frequenter
autem dedi litteras et ad Celsitudinem tuam Illustrissimam
et ad aulae tuae ministros praesertim Emserum et
Pistorium, nec satis possum omnium meminisse, quae scripsi.
Quod si quibus scriptis aut querelis meis ab illo factus est
animus tuus alienior, optarim ut pristinum fauorem ac beneuolentiam
erga tuae benignitatis alumnum recipias, praesertim
quum nos inter nos utrinque positis offensionibus ac suspicionibus
ita ut Christianis dignum est, pristinam amicitiam
1 Der Brief ist jedenfalls nach dem 18. Februar auzuset/.en.
2 Cf. Spicileg’ium XIV. 19.