Erasmiana. I.
435
et perseuevantes reperiantur. Si quis tarnen idoneus occuret
significa, nondum enim prospectum est. Libellus de oratione
undique legitur ingeniumque tuum prodit et testatur te uerum
esse nec inermem quidem Theologum. Ceterum Clithoueum
de uotis non uidi. Tu bene uale et me tibi bene uelle certum
habeas. Dresden. Pridie Valentini et Christo nato MDXXV 0 .
Aus dem königl. Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Act. Dr. Martin Luther’s
Lehr etc. Loc. 10299 fol. 13öff.
Leipzig-. X. iß. April 1526.
Georg von Sachsen an Erasmus.
Salutem et beneuolentiam doctissime Erasme. Venit ad
manus nostras iam ante trimestre seruum arbitrium a Martino
Luthero in te et tuam diatribam editum. 1 Et mirum quantuni
de eo libro triumphuni duxerint et gloriati sint suae factionis
assertores, persuasissiinum habentes quod seipsum hac editione
uicerit, nec unquam antea ab aliquo tale quid emissum, aut
etiam in posternm edi possit, quippe profectum a uero et
bono spiritu, atque Roterodamum non audere contra hiscere,
sed penitus conclusum et mutum redditum. Ceterum nunc
prodiit Hyperaspistes diatribe decennio absoluta, 2 in qua certe
cum summa ciuilitate refellis illius calumnias et sycophantias,
tua fortiter defendens. Tum etiam polliceris ea ex quibus
Christiana res publica olim a nouis illis et haereticis dogmatibus
uindicabitur et pristinae tranquillitati restituetur atque ex mortuo;
id quod non semel Lutherani optauerunt: rideris resuscitatus
et nobis Omnibus uiuere. Proinde occurrit id, quod olim de
Fabio proditum est, cunctando restitues rem. 3 Maxime enim
omnium omnes hoc sibi de te persuasere et certam spem concepere.
Nam Lutherani proiectis sagittis arcu dimicant. Tu
uero pharetram iaculis adhuc repletam liabes et auxiliante dei
1 Erschien 1525 im December. Cf. Köstlin a. a. O. 1. G95, II. 140.
2 Opera X. 1250 sagt Erasmus selbst im Vorwort zum Hyperaspistes I.,
dass er nicht mehr als zehn Tage zur Arbeit gehabt.
3 Ennius bei Cicero de senectute.