434
H orawitz.
sed humeris suis imposuisset, non sic infeliciter ei cessisset.
Ceterum de iis, quae litteris non putasti credenda, nihil habeo
compertum, sed in hoc omnino tecum sentio, quod malum hoc
nostris debeatur iniquitatibus, qui carnali nostra sapientia omnia
metiri uolumus nullam non fiduciam in proprias uires, haud
aliquam autem in deum ponentes. Et certe nisi ipse Lutherus
suae fuisset innixus prudentiae et plus uoluisset sapere
quam oportet nunquam ita aberrasset et complures seduxisset
adeo, ut ne a concitandis quidem seditionibus quas
leges capite puniunt, sibi temperent; diuersa quoque pars parum
quid in genio et labore suo nimium cupiditatibus et affectibus
suis dedito promouit. Tempus ergo appetit, ut ad Deum toto
corde reuertamur et exoremus pro uno qui medium tenere possit
et omnia in portum reducere, qualem certe te esse mihi persuasi.
Macte ergo uirtute Erasme atque in harena ut coepisti
perseuera. Habes enim Papam, Imperatorem et omnes denique
Christianae Religionis proceres tibi fauentes et astantes, arridebitque
ipsa sponsa Christi et sancta mater ecclesia, qua uidente
et applaudente lanceam confringes et senex palinarium feres a
Christo, qui pugnam tuam feliciter coeptam consumabit et dexter
aderit. Id enim mihi praesagit animus. Ceterum quod longe
dissimiles ad te scribunt epistolas quam ego Pontifex, Caesar
Ferdinandus et Rex Angliae, in causa est, quod Oedipus non
sim. Attamen si quid molestiae inde tibi accessit depone et
animum meum, non uerba explora, qui in hoc totus est inclinatus,
ut bene reipublicae Christianae 1 nec facile possint ea
quae nouant et invertunt bene constituta ferre, immo nec tu
scopum tetigisti, quod me alienis persuasionibus et nescio quibus
auctoribus ad te scripsisse autumasti. Nemo enim alius mihi
aut consultor aut instigator adfuit. Ignoscamus ergo et boni
consulamus utrimque ac falsas suspiciones deponamus, nec ego
unquam accusaui tuam molestiam et ciuilitatem a tot magnatibus
praedicatam, sed hoc semper in uotis fuit, ut nostris temporibus
tragoediae huius finem haberemus, idque per haud ullum
quam te fieri posse censeo, et moram longiorem abominor. De
successore Mosellani recte scribis; omnia enim a Luthero contaminata
sunt et eo redacta, ut uix electi et iusti constantes
1 Hier scheint das Verbum ausgefallen.