Erasmiana. I.
433
initium mihi quoque placuisse non eo infitiar; uidebatur enim prae
se ferre emendationem abusuum et corruptelarum, quae nonnihil
increbuerant; at posteaquam hussiticas haereses refricare
coepit, prodidit sese Satanas eoque tandem ipsum adegit, ut
nihil paene integrum in tota ecclesia et incontaminatum reliquerit,
a Summo Pontiiice initium faciens et tandem nihil non
eorurn quae a sanctissimis tradita sunt Patribus peruertens conspurcansque.
Et quidem illius foederi et coniurationi in hoc
institutae nunquam putaui te addictum, sed propter singulärem
tuam et eloquentiam et eruditionem cohortatus sum, ut Philisteum
hunc, qui sponsam Christi stuprare et contaminare conaretur
aggredereris profligraresque; id enim non solum ad Theologos
sed etiam ad quosuis Christianos pertiuere arbitror, magis
autem ad eum qui profitetur utrumque et maxime omnium, si
ita pollet, ut ceteros anteat. Ceterum quod moleste fers hoc
uerbis parum ciuilibus et aliis quam te deceant a me factum
non est, ut in aliquam sinistram partem accipias. Quin imrno
non desino interpellare, obsecrare et obtestari, ut spretis Theologorum
iniquis de te opinionibus et stimulis adhuc perseueres
in tuenda fide Catholica; uides enim hactenus consiliis tuis quantumuis
prudentibus et circumspectis parum quod profectum et
forte si nunc calamum in eum stringeres, posses cunctatione
tua reparare neglecta et eo cunndatiorem quam Diuus Hilarius
ferre palmam, quo is plures habet, quam Arius haeres, quanquam
persuasum habeam te arrogantiam minime omnium sectare,
sed magis Christi gloriam quaerere. Nec est, quod te
ab hoc instituto terreat tantus conuiciorum cumulus in sanctissimum
Papam, inuictissimum Caesarem et alios magnatis
proiectus et congestus, inter quos ego unus sum uelut Saul
inter prophetas. Peccatis etenim nostris omnes nos Israelitae commeruimus
Golia ab illo contumelias, a quibus nos aliquando uindicabit
pygmaeus Dauid non armis nec ingenio suo iidens, sed
spem ponens in Dei gratia illiusque iniuriam aegre ferens
inermis armatum, pius impium et humilis superbum vincet.
Et quid te terret exemplum Ozae? satis enim scriptis tuis testaris
te non solum Christianum quem quoque decet labantem
iuuare arcam, sed et sincerum Theologum et ex eorurn tribu
esse ad quos imprimis et cura et defensio arcae pertinet, profecto
si Oza de tribu Leuitarum fuisset nec temere arcam bobus,