Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 90. Band, (Jahrgang 1878)

Erasmiana.  I

431

epistolae  nostrae  et  exemplo  prioris  ad  te  iampridem  missae
quidem,  sed  necdum  äcceptae,  et  quod  Lutherani  tuas  ad  nos
interceperint  literas,  nihil  miror.  Quid  enim  non  moliuntur,  quod
proposito  ipsorum  quoquo  modo  subseruiat;  sed  tarnen  si  sciremus
  furti  illius  auctorem,  saltem  ostenderemus  nos  moleste  ferre.
Ceterum  quod  asseris,  te  ultro  et  ante  annos  plures  quinque  a
factione  Lutherana  non  solum  seiunxisse,  id  quod  nostris  optauimus
  literis,  sed  semper  diligentissime  abstinuisse  et  ut  nunquam
  non  fuisse  (!)  ita  futurum  alienissimum,  non  est  ut  in
persuadendo  uobis  labores,  facile  enim  credimus.  Nec  eo  animo
seiunctionem  optauimus,  ut  te  factionis  illius  et  tumultuum  quos
excitauit  aut  reum  aut  participem  argueremus,  sed  ut  ad  id
quod  abhinc  biennium  tot  rationibus  undequaquam  perquisitis
adeo  detrectasti  te  denuo  adhortarer,  incitarem  et  quouis  modo
impellerem,  uidelicet  ad  uindicandam  Dei  ecelesiam  a  tot  prodigiosis
  et  abominandis  dogmatibus.  Quanquam  etenim  non  semel
testatus  sis  tibi  Lutheri  effrontem  immodestiam,  canillos  et
scommata  ac  Lutheranorum  seditiosissimos  tumultus  maxime
omnium  displicere  ipsosque  satis  grauibus  rationibus  reprehenderis
  confutarisque,  attamen  ante  emissam  illam  collationem  de
libero  arbitrio  nihil  fuit  ad  nos  allatum,  in  quo  aperte  potuissemus
  cognoscere,  quod  ab  ipsius  decretis  discrepantia  et  ex
aequo  pugnantia  docueris.  Quin  immo  non  tantum  uulgo  persuasum
  fuit,  te  ut  in  plurimum  re  ipsa  eidem  assentiri  nihilque
aliud  quam  impium  illum  et  tumultuosiun  tractandi  modiun
damnare,  sed  et  Lutherani  ipsi  in  hoc  gloriati  sunt  et  constanter
  asseruere,  te  ab  ipsorum  parte  stare  idque  non  semel
tibi  a  tuis  Zoilis  obiectum  et  a  te  depulsum  est.  At  nunc,  posteaquam
  intellexere  quod  aperte  contradixeris  et  seriam  pugnam
exhibueris,  omni  spe  deiecti  sunt  et  animis  cecidere.  Utinam
ergo  statim  a  principio  prodentibus  se  haeresibus  istam  assumpsisses
  prouinciam  nec  enim  adeo  factio  illa  incubuisset.  Verum
quia  silentii  tui  grauem  auctorem  profers  et  manifestas  polliceris
rationes,  nihil  neglectum  arbitrabimur,  si  adliuc  in  adseruandis
et  asserendis  votis  et  aliis,  quae  quasi  per  manus  a  maioribus
accepimus  strenuus  propugnator  et  acerrimus  defensor  ecclesiae
sanctisque  patribus  adsis,  nec  dubitamus  quin,  ut  Hilarius  rumpendo
  diutinum  silentium  Arrianam  haeresim  supressit,  ita  tu
poteris  uincere  Lutheranam  et  pestifera  illius  paradoxa  extir-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.