Erasmiana.' I.
425
minus suspicari queam his ueluti liberius scriptis offensum
esse tuum animuni, singularis quaedam tua nulli non praedicata
facit lmmanitas, praesertim, quum huc ipse prouocaris.
Äuget suspicionem lianc me am, Henricus Eppendorpius,
qui ueretur ne famulus per quem miserat sit interceptus,
aut aliud quippiam sinistri fati acciderit. Id quod ego
sane illius causa nollem. Est enim mea sententia iuuenis Omnibus
omni um fortunarum fauoribus adprime dignus tui nominis
praedicator indefatigabilis. Superioris itaque epistolae
exemplum, denuo mitto, si forte intercidit. Nihil interim addam:
nisi me toto pectore tuae illustrissimae Celsitudini deditum
esse, quam nobis diu felicem ac florentem conseruat Opt. Max.
Jesus Christus. Basileae Non. Decembris Anno 1522
Erasmus Rot. Serenitati tuae addictissimus manu mea
subscripsi.
Illustrissimo principi ac domino domino Georgio, Saxoniae
duci etc.
Aus dem königl. Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Act. Dr. Martin Luther's
u. s. w. Loc. 10300. Bl. 3.
Dresden. IV. 25. Januar 1523.
Georg von Sachsen an Erasmus.
Georgius, Dei Gratia Dux Saxoniae, Laudtgrauius Thuringiae
et Marcbio Mysnae Erasmo Roterodaino Theologo Gratiam
et Fauorem. Non te fefellit suspicio, doctissime Erasme 1
qua putasti literas, quarum exemplum denuo 2 misisti interceptas,
autea enim non fuere 11 redditae, sed quid 4 in causa
fuerit, nobis non constat. Ceterum quod prouinciam illam scribendi
contra Lutherum adeo subterfugis et detrectas, nos nihil
nunc miramur, posteaquam intelleximus, te in illius scriptis
l
Im Entwürfe des Schreibens loc. 10299 fehlt das ,doctissime Erasme 1 .
2 ,ad nos‘ stellt im Entwürfe.
■’ ,sunt‘ im Entwurf.
4 ,quid‘ der Entwurf.
28*