Zur Geschichte der Wirksamkeit des Basler Concils in Österreich. 597
ipsis partibus ingruencium discrimina recepisset, respiceret que ecclesiam
ipsam, cujus castrum, terre possessiones et bona variis sinistris
eventibus pro magna parte impignorata sunt, diversis debitorum seque
gravibus expensarum oneribus subiacere, ad quas non sufficerent facultates,
idem epus consuetudini innitendo prefate subsidium huiusmodi
sibi racione primordialis ingressus debitum personis predictis auctoritate
sua ordinariaimposuit, illudque per eos solvendum sub certis modis et
formisconstituitacexigifecitetmandayit. Cum autem, sicut eadempeticio
subiungebat licet ipsius imposicione subsidii maior pars cleri huiusmodi
consenserit illudque a plerisque liactenus solutum fuerit, tarnen
nonnulli alii ex clero predicto in imperciendo eidem epo pro premissis
oneribus et expensis sibi prestandis in subsidio memorato difficultatum
caligines ingerere nituntur, quare pro parte ipsius epi nobis fuit
humiliter supplicatum, ut eius statui et opportunitatibus super hoc
benigne providere dignaremur. Nos igitur ad — ipsius epi, quem fide
et devocione preclarum erga nos et ecclesiam universalem comprobari
cognoscimus, ut eciam premissis deductis oneribus status illi succedat
optatus, pios acsinceros pro merito virtutum suarum non immerito dirigentes
affectus, quodque inter personas prefatas premisso equo libramine
perferantur onera, non immerito recensentes, quod tanto erunt leviora,
quanto fuerint in plures equa divisione, — ipsius epi in hac parte supplicibus
inclinati, huiusmodi per eum factam imposicionem ac desuper
rite habitos processus harum serie literarum ratificantes et approbantes
discrecioni vestre per hec scripta mandamus, quatenus yos vel duo aut
unus vestrum per yos vel alium seu alios faciatis auctoritate eidem epo
vel ipsius procuratori seu procuratoribus eius nomine a predictis secularibus
et regularibus personis cuiuscumque dignitatis eciam abbacialis
status, gradus, ordinis vel condicionis existant, qui in hoc impendendo
subsidio ut premittitur concurrere non curarunt infra competentem eis
per vos ad id preögendum terminum prefatum subsidium, prout predecessores
ipsius ab eis de iure vel consuetudine petere et exigere
consueverunt, integraliter exbiberi, non obstantibus quibuscunque
statutis et consuetudinibus contrariis, nec non privilegiis, indulgenciis
et literis apostolicis generalibus vel specialibus quorumcumquetenorum
existant eis vel eorum aliquibus comuniter vel devisim sub quacumque
forma vel expressione verborum concessis, per que presentibus non
expressa vel totaliter non inserta effectus earum non impediri valeat
vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad