Zur Geschichte der Wirksamkeit des Basler Concils in Österreich. 571
vestra probitate, circumspeccione et industria in domino confisi, vobis
seu maiori parti vestrura tenore presencium coinmittimus et mandamus,
ut tarn per yos, quam per alios et a vobis substituendos, de
quibus yisum fuerit omnes et singulas personas cuiuscunque
status dignitatis aut condicionis, eciam sipontificali
a ut ducali prefulgeant dignitate, nec non ecclesias
kathedrales, Monasteria cuiuscunque religionis, ordinis ac sexus,
aliasque ecclesias et loca pia exempta et non exemptain terris dominii
prefati ducis, ac eciam in civitate et dioc. patav, existentes in
capitibus et membris, nec non universitätem studii Wyenne
in via morum et celestium observacionem mandatorum et in quibuscunque
ad honorem dei et salutem animarum pertinentibus reformare
per omnia iuris remedia juxta canonicas sancciones possitis et
debeatis, inutilia, deformia et dampnosa evellendo penitus, ac dissipando,
utilia vero, necessaria et fructuosa, edificando, plantando et irrigando.
Sic tarnen, quod in Monasteriis ordinis sancti Benedicti regulärem
observanciam in specu s o 1 itam observari, dudum eciam
apostolica auctoritate inplerisque monasteriis dominii prefati ducis salubriter
introductam, ethucusque fructuose continuatam, nec non in Monasteriis
sancti Augustini Canonicorum Regularium
prefatorum dominiorum et civitatum et diocesium uniformitatem
in h a b i t u, ceremoniis aliisque pro regulari observacioneracionabilibus
et accomodis sollerterinstituere curetis. Nos enim vobis
aut aliis a vobis substituendis vice nostra summarie, simpliciter et de
plano, sine strepitu et figura iudicii sola facti veritate inspecta procedere,
et quemadmodum qualitas delictorum etmensura culpepenam exegerit,
prefatas personas ecclesiasticas abbaciali aut alia inferiori dignitate
iuxta sacros canones, ipsorumque Monasteriorum et ordinum instituta
punire, et si ipsarum personarum demerita exegerint, incarcerare,
dignitatibus, administracionibus et olficiis quibuslibet, quibus presunt,
amovere et destituere, penasque iuxta vestrum vel substituendorum
arbitrium moderandi, appellacionis cuiuscunque obstaculo penitus
sublato, cum potestate predictas personas, si opus fuerit, per edictum
publicum citandi processusque vestros, quociens expedierit, aggvandi
et reaggvandi, invocato si expedierit, auxilio bracbii secularis. Quodsi
ad electionem alicuius futuri abbatis aut inferioris, cuius predecessoris
ci’imina et excessus punicionem et amocionem a sua dignitate exposcebant,
procedere contingat, Decretum nostrum super eleccionibus