546
H. J. Z e i b i g.
ix.
Chorherr Colomann erstattet dem Salzburger Propst Bericht über den Stand seiner Angelegenheiten
auf dem Basler Concil.
Datum Basel. Trinit. 7. Juni 1433.
Post sui recotnmendacionem humilem devotam in omnibus subieccionem.
Rev. P. et domine generöse litere nuper per Y. D. micbi
directe et per nunccium Rmi. P. de Salczburg exhibite continebant,
quod attemptare et inquirendo videre debeam, si administracio oblayarum
et aliorum emolumentorum, que domini mei de capitulo Salczburgensi
eo modo, quo a longissimis temporibus ibidem consuetum
est, perceperunt per dispensacionem vel alium modum, a sacro basiliensi
concilio saltem usque ad revocacionem prelati, qui pro tune foret,
in ipsa ecclesia possit obtineri. Et quia, R de pater, hec res, ut V. D.
melius me novit, non parve est importancie, super eaque alias in
romana curia et alibi, ut audio, inter nobiles viros aliquoeies est disputatum,
igitur quid et quantum in bac ipsa re agere valeam, pro nunc
certitudinaliter explicare non possum, sed iuxta V. D. exhortacionem
et mandatum faciam diligenciam exactam, ut d. V. una cum dominis
meis in privilegiorum sedis apostolice, de quibus Y. D. in scriptis
suis mencionem fecit, munimine conservetur, quantum cum deo et
honore omnium facere possum. Verum quia literarum apostolicarum,
super quibus V. D. se fundare videtur, penitus nullam habeo noticiam,
nec illarum tenorem unquam vidi, sed neque legi vel audivi, ideo utile
arbitror, si earundem literarum copia per V. D. quandocicius scilicet
posset, transmitteretur, quatenus ipsis visis fundamentis V. D. plenius
caperem in predictis et clariorem in inquirendo super eisdem a iuris
peritis habere possim manuduccionem. Deinde V. D. me per
cuiusdam cedule scripta certificat et securum reddere vult, quod si
quid in premissis eidem insinuem, nunquam ad noticiam deduci debeat.
quorumeunque, qui in hac re obesse possent, et non prodesse. Hac
autem pollicitacione D. V., ut verum fateor, non oportuit occupari,
quia revera scio, D. V. in hoc bene informatain, quod in talibus, que
occultam requirunt indaginem, V. D. tamquam sagacissima, presertim
in sui ipsius preiudicium nullatenus aliquid manifestet. Deinde R. P.
noveritis, quod ad requisicionem domini legati quidam nostri ordinis
convenerunt repetitis vicibus, et quedam statuta pro observancia
religionis nostre, ut fertur, accomoda, comportaverunt atque ex post
tractatum est, ut plures prelati per totam almaniam ad concilium