Habsburgische Excurse.
103
König Friedrich IY. aber gab seiner neuen Stiftung als römischdeutscher
König ein Wappen (österreichischen Bindenschild mit einem
„eorum primaria fundatione sint astricti. Verum quia dicti canonici propter
„prolixitatem horarum huiusmodi, nec non trium officiorum supradictorum,
„per eos decantandorum, Eisdem horis canonicis tarn attenta tamque deuota
„mente intendere non valeant. Idcirco ut prolixitas, que mater tediorum
„existit euitetur, Breuiarium seu Rubricam ecclesie nostre Salczburgensis
„predicte, quoad horas canonicas in prefato collegio decantandas in punctis
„infrascriptis duximus relaxandum seu moderandum, ac iuxta illam que
„sequitur formam tenore presentium auctoritate nostra metropolitica relaxa-„mus
atque moderamus. Primo videlicet ut in Ecclesia collegii supradicti a
„festo pasce usque ad octavas corporis Christi inclusive, tarn de tempore
„quam de sanctis Nocturnus in matutinali officio non dicatur, sed tres
„psalmi cum tribus lectionibus, sine precibus ad horas, preter primas et com-„pletorium
in quibus preces inchoentur a versiculo Dignare domine etc. Et
„longa prima infra idem tempus dominicis diebus non dicatur. Item per om-„nes
octavas solemnitatum, per nostram diöcesim servari solitas, totius anni
„tarn de tempore quam de sanctis tres psalmi cum tribus lectionibus in ma-„tutino
teneantur, exceptis festis sanctorum ibidem occurrentibus sine pre-„cibus
ut supradictum est. Item ad binos per totum, preces in primis et
„completorio inchoentur a versiculo Dignare domine etc. et dicantur usque
„ad sacerdotes. Item in festis novem lectionum et dominicis diebus preces
„consuete in primis et completorio usque ad Sacerdotes dicantur, et psalmi
„poenitentiales in fine horarum obmittantur. Item in festis trium lectionum
„preces ad horas obmittantur, preter primas et completorium, in quibus solite
„preces absque Miserere dicantur In fine tarnen horarum unus dumtaxat de
„septem psalmis poenitentialibus sine gradibus adjungatur. Item in feriis
„extra Quadragesimam et quatuor tempora preces solum ad primas et Com-„pletorium
plenarie cum Miserere dicantur, ad omnes tarnen horas unus de
„septem psalmis poenitentialibus cum gradibus adiciatur. Item in Quadrage-„sima
psalmi usque quo etc. qui in precibus post miserere solent dici obmit-„tantur,
et preces in primis a versiculo Repleatur os meum laude inchoentur
„Item quindecim gradus et finales obmittantur. Item cursus beate virginis
„per totum annum Vigilie mortuorum et septem psalmi penitentiales in Qua-„dragesima
cuilibet in privato dicenda relinquantur. Dudum etiam supradic-„torum
prepositi et canonicorum mense ecclesiam parochialem sancti Vdalrici
„extra muros Nouecivitatis nostre diocesis et collationis — cum omnibus suis
„fructibus atque pertinentiis de consensu Capituli nostri subiecimus et incor-„poravimus
sub talismodi moderacione quod Sacerdos pro tempore ponendus
„ad regimen eiusdem ecclesie a nobis aut successoribus nostris curam ani-„marum
recipere deberet, veluti in literis incorporationis desuper concessis
„clarius continetur. Verum quia dictis Preposito et Canonicis graue nimisque
„sumptuosum foret, propter loci distantiam singulis vicibus pro presbiteris
„ibidem ad nutum removibiliter ponendis, curam animarum a nobis aut suc-