Analecten zur Geschichte (1er Reformation und des Humanismus in Schwaben. 183
qui. Bene uale. A museo nostro Rauenspurgi. Eid. Martii
MDXXVII.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 163.
Nürnberg!?). LXXII. 1527 (?).
Bilibaldus Pirkheymer Michaeli Hummelbergio S. S. 1
Q[uum?]
Simii Lutheriani, qui dum omnia emendare
contendunt omnia euertere; hinc seditiones illae, turbae
ac sectae literarumque ac omnium disciplinarum ruina, quae
omnia Erasmus praeuidit et cum eo multi uiri cordati, qui ob
id defectores ac sancti euangelii desertores uocati sunt. Nam
quam primum quis in nebulonis alieuius uitia inuehitur, confestim
et contra euangelicam egit ueritatem, uerum quemadmodum
mundus (ut de Deo taceam) priorum impostorum uitia
pati nequiuit, ita et hypocritarum et nebulonum quorundam
pessima scelera haud f'erre poterit, etiam si aliquantisper euangelii
proelientur praetextu. Marchio uicinus noster priorem
reduxit ordinem sacerdotesque maritales omnes ex sua eiecit
ditione, qui urbem hanc fere implerunt, nihil aliud agentes,
quam discidia et turbas cientes, quapropter sacerdos quidam
pridie publico ense- caesus est, qui non solum uulgus rebaptisare
ausus est, sed et seditionem nouam suscitare uoluit, quae
latius serpit, quam quisque putasset. Audiuimus et Basileae
plures ex urbe eiectos esse, multosque adhue horrendis erroribus
obnoxios delitescere et hic est euangelicus ille fructus,
quem quidam non satis laudare possunt, dum reieetis ac
omissis omnibus operibus super fidc mortua tantum aedificant
et in summa priores illi impostores priora etiam exspectant
tempora, ut rursus mundum decipiant; moderni uero omnem
spem in seditionibus habent, quoniam de communi diuidundo
1 Diese Aufsebrift ist nur nach den Oberlängen von Bilibaldus Pirklieymer
zu vermuthen, die Unterlängen sammt circa neun Zeilen sind weggeschnitten,
ad marginem sind nur die Worte: ,Prouidus Erasmus' und
,obstinati iusticiarii“ zu lesen.