Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

180

Horawi  tz.

Deus  nobis  succurat.  Bene  uale  rni  Hummelbergi!  Nurembergae
  XV.  Decembris  Anno  MDXXVI.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  161  f.

Ravensburg.  IjXX.  1.  März  1527.
Michael  Hummelbergius  Urbano  Rhegio  Theologo  Doctori  S.  S.
Turbauit  te  proxima  mea  epistola  et  non  immerito;  nam
inauspicata  et  dira  quaedam  secum  ferebat.  Sed  uoli,  obsecro,
succensere  mihi,  qui  et  ipse  tua  causa  turbatus  talia  scribebam;
nosti  enim  quantum  te  amem,  colam  et  obseruem,  ut  non  possit
mihi  non  commune  esse,  quidquid  tuum  est,  uel  felicitatis  illud
sit,  uel  mfelicitatis.  Saeua  de  te  narrabant  sacrifici,  saeuiora
minabantur  profani,  saeuissima  inde  animum  meum,  quia  caro
timebam  capiti,  affligebat  turbatio,  e  qua  ut  me  eximerem,  non
uidebam  tum  aliud  idque  melius  consilium,  quam  ut  abs  te  rei
ueritatem  sciscitarer  et  edocerer.  Interim  tarnen  me  consolabatur,
  quod  sperarem  ab  aemulis  quibusdam  tuis,  quos  satis
multos  habes,  omnia  conficta  et  ementita  esse,  qualia  te  rescribente
  agnoui  et  gauisus  sum  admodum;  non  est  cur  tibi
amplius  infestos  milites  narren:,  illos  iam  domi  ualere  sinam.
Ex  si  non  potero  laeta  scribere,  tristia  non  offundam,  nisi  ita
me  cogat  amor  erga  te  meus  seu  magis  pro  tua  salute  anxietas
animi  mei,  quem  sic  male  affectum  per  te  consolari  oporteat.
Vale  feliciter  et  scripta  mea  qualiacunque  semper  boni  consule.
ßauenspurgi.  Kls.  Martiis.  MDXXV1I.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  163.

Ravensburg.  LXXI.  15.  März  1527.
Viro  pietate  meritisque  graui  Bilibaldo  Pirckheymero  Patricio
Hurembergensi  Michael  Hummelbergius  Rauenspurgensis  S.
Ain  tu  2>  xGtvTwv  äp'.o-~  esse,  qui  Martinum  prius  aliter
sensisse  dicant  de  eucharistia,  quam  nunc  scribat?  ais  certe.
Sed  illos  ego  non  alios  opinor,  quam  saeratissimae  eucharistiae
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.