Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 179
secutus est, non sexui, non aetati parcens. Sed cui parceret
tarn perfidus et atrox hostis, qui hoc suum imperium nisi parricidiis
sibi parauit, patre Baiazetho ueneno sublato, Sultban
Abmato et Curcure fratribus strangulatis, ne consortem baberet
iraperii. Sed bic dei flagellum et uirga est, qua nisitat iniquitates
nostras etc. Vale.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. IGOb.
LXVIII. 1526.
Michael Hummelbergius Bilibaldo Pirckheimer (Bircheimero)
Nerobergensi S.
Quia Philippum illum nostnim ex animo diligis et reuerenter
colis. non graue tibi erit, adnexas istas literas ei Wittenbergam
primo tabellario transmittere. Inquo utrique nostrumhaud
parum gratibcaberis. Bene ualeas vir clarissime et conforteris in
domino et potentia uirtutis eius et in uerissiina illa ueri corporis
et sanguinis Christi assertione contra omnem damnati dogmatis
innouatorum insipientiam, quae ceu fumus aliquando euanescet.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. lfilb.
Nürnberg. LXIX. 15. December 1526.
Bilibaldus Pirekheymerus Michaeli Hummelbergio suo salutem
in Christo.
Literas tuas mi Pliunmelbergi quam primum ad Philippum
mittam. Respondi Oecolampadio per libellum aliquantulum
priori longiorem, qui nunc excuditur, ibit ad te quam
primum fuerit absolutus; pudet me profecto, quod tarn uirulentis
scriptis respondere cogor, licet id modeste facere uidear;
nam quis se penitus continere posset, ut non aliquando responderet?
Aequus forsitan lector ueniam mihi dabit; l’eliquos nil
moror. Spei-abam aliquando ueritatem in lucem progressuram,
sed ut uideo omnis spiritus libertas in carnalia uertitur desideria
fiuntque prioribus peiora posteriora. Uerbis omnes euangelicam
profitemur ueritatem, factis uero penitus negamus,
12*