Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

178

Horaw  i  tz.

tionem,  a  me  olim  obseruatum  est  apud  Cyrillum,  qui  hunc
locum  sic  et  legit  et  interpretatur.  Praeterea  heic  Graecum
scriptorem  Am.  Alexandrinum  in  continuata  euangelicae  historiae
  narratione  diuersum  scribentem  nihil  moror.  Nam  fieri
potuit,  ut  uel  ipse  inciderit  in  mendosum  Graecum  codicem.
Habes  igitur  nunc  percare  Botzheme,  quod  tibi  nudius  nonus
coram  pollicebar,  nempe  locum  apud  Joannem  a  me  obseruatum ­
  et  praeterea  a  nemine  alio,  quod  sciam  aut  si  etiam
obseruatum  ab  aliquo,  conniuentibus  tarnen  oculis  praeteritum,
ne  forte  malignis  quorundam  iudiciis  ansa  praeberetur  calumniandi
  etiam  Graecos  Codices  ceu  minus  integros.  Quia  saeuit
Basileae  pestilitas,  oremus  Christum,  ut  incolumem  nobis  seruet
Erasmum,  solidum  deeus  nostrum.  Vale  feliciter!  Rauenspurgi.
VII.  eidus  Octobris  MDXXVI.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  159  ff.

LXVII.  October(?)  1526  (?).
Michael  Hunamelbergius  Joanni  Menlishofero  Medico
salutem  suam.
Dominum  Georgium  a  Fraintsperg  1  iam  superatis  Alpibus
et  expugnatis  claustris  aiunt  cum  exercitu  Caesariano  Venetorum
  ingressum  agros,  Genuam  appulisse  ferunt  Hispanicum
pedidatum  classe  aduectum,  addunt  Venetos  audito  Germanorum
  Hispanorumque  aduentu  mox  Mediolanensem  soluisse
obsidionem  et  ad  sua  tutanda  propugnandaque  abiisse.  Heu
nos  miseros  Christianos,  qui  intestinis  bellis  tarn  atrociter  nos
ipsos  perdimus,  quum  externus  nobis  immineat  hostis  et  commune ­
  omnibus  periculuip.  Reuera  ponendum  esset  mutuum
odium  et  sapienda  omnia  bella,  ut  connnunibus  copiis  connnuni
hosti  obuiam  iretur,  non  expectandum,  quousque  proximus  arderet
  paries,  ne  tarn  ignominiose  semper  praeda  essemus  immanissimo
  Turcae,  cuius  imperium  nihil  adeo  auxit  ut  socordia
nostra  et  christianorum  principum  perpetua  discordia.  Jure  nos
mouere  deberet  ad  concordiam  et  nostri  tuitionem  tanti  hostis
potentia  et  feralis  immanitas,  qua  tarn  atrociter  Hungaros  per-Der

  bekannte  Landsknechthauptnianu  Frundsberg.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.