Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

174

Horawitz.

et  clarescere  uelint  nobilesque  fieri  in  bonorum  oblocutione.
Certe  nouit  Erasmus,  uir  omnium  saeculorum  memoria  dignus,
quid  agat,  quid  scribat,  tametsi  non  omnibus  placeat,  quibus
ad  contentiones  et  pugnas  semper  ferox  est  animus;  nouit  inquam,
  cur  oinnia  faciat  et  rationem  factorum  reddere  potest
non  despicabilem.  Quid  uero  consilii  animo  gerat,  non  cuiusuis
est  coniicere,  bonorum  uirorum  est,  bene  sentire  de  istoc
homine,  cuius  praecipuas  animi  dotes  tum  agnoscemus,  cum
amiserimus,  si  amitti  potest,  qui  etiam  post  sua  fata  animi  sui
imagine,  hoc  est  luculentissimis  scriptis  inter  studiosas  perpetuo
uersabitur.  Si  quae  tibi  uel  Martini  uel  Philippi  ad  bonae  memoriae
  fratrem  tuum  sunt  epistolae,  ut  uidetur,  me  eorum
participem  fieri  uelim,  si  non  autographorum,  .saltem  exemplorum
  earundem;  sique  uisum  fuerit  et  a  te  desideratum,  uicissim
ego  te  istius  ad  me  literarum  participem  facere  non  grauabor,
idque  ita,  ut  utrobique  alienis  careant  lectoribus,  si  quid  forte
illis  inesset,  quod  publicum  fieri  non  oporteret  deberetue.  Quidquid
  igitur  eius  rei.miseris,  bona  fide  recipies,  si  uero  nihil
ob  iustam  causam  aliquam  tibi  non  succensebo.  Quod  apud
Heluetios  quosdam  et  superiores  Rhaetos  se  rebaptisant  nonnulli,
  pura  puta  insania  est  et  Picardicus  error,  quem  gloriosis
quibusdam  rerum  nouatoribus  omnia  Satana  autore  turbantibus
debemus.  Si  Abrahami  semini  administrata  circumcisio  euangelii
  signum  efficax  fuit,  quid  prohibet  puerorum  baptismum
efficacem  esse,  ut  adultos  denuo  oporteat  rebaptisari?  Potest
certe  Spiritus  sanctus  etiam  in  eo  esse,  qui  necdum  per  aetatem
ratione  uti  potest,  ut  in  nonnullis  fuisse  scriptura  testatur.  Vale'
in  Christo  Jesu  semper  felicissime!  Rauenspurgi,  pridie  Nonas
Septembi’is.  Anno  Domini  MDXXV.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monae.  4007,  fol.  155.
LXIV.  1525?
Joannes  Alexander  Brassicanus  Michaeli  Hummelbergio
ufialvei  v.
Ago  tibi  gratias  immortales,  amicissime  Michael,  pro  literariis
  illis  monumentis  insigni  gratia  ac  festiuitate  commendatis,
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.