Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

172

Horawitz.

sacrum  et  saxum  stes,  cura  te  serues  integrum,  rebus  angustis
animosus  atque  fortis  appare,  inquit  ille,  et  ea  sequere,  quae
certa  scias  esse  et  necessaria.  Quod  in  tanto  Germania  nostra
uersatur  discrimine,  temerariorum  quorundam  concionatorum
insaniae  et  stultitiae  tribuo,  qui  nulla  publicae  tranquillitatis  et
pacis  ratione  habita  passim  euangelicas  gemmas  sine  delectu
porcis  et  canibus  proiiciunt  conculcandas,  hoc  est  profanae  et
efferae  multitudini  euangelium  pro  dun  t,  quae,  in  omne  uitium
natura  sua  praeceps  et  sua  tarnen  quaerens,  prius  legibus  ceu
freno  esset  continenda  coercendaque,  quam  donanda  libertate.
Haec  etenim  dum  neque  tempore  opportuno  neque  loco  apto
liberius  praedicatur,  facile  in  licentiam  quiduis  audendi  uertitur,
quod  vulgo  fieri  uidemus  non  sine  damno  nostro.  At  faxit  deus,
ut  his  calamitatibus  aliquando  eripiamur  et  sectemur  ea  tarnen,
quae  sunt  ad  eins  gloriam  et  nostram  salutem.  Linguam  Erasmicam,
  ut  primum  istuc  allata  fuerit,  mihi  coemito,  nulla  adeo
me  uoluptate  afficiunt  ut  Erasmi  scripta,  quod  sint  praeter
eruditionem  et  elegantiam  etiam  singulari  semper  modestia  insigniter
  adornata.  Sed  cur  non  sinit  ualere  Sorbonenses
sopbistas,  omnino  indignos,  qui  ab  Erasmo  uel  male  audiant?
Herostratus  Dianae  templum  in  Epheso  adeo  multis  annis  et
opibus  totius  Asiae  exstructum  momentaneo  incendio  perdidit,
ut  immortalem  sibi  famam  pareret  et  nobilis  fieret  in  scelere.
Sic  illi  p.aTaiiAOYO!,  cum  sese  prorsus  illaudatos  norint  et  neque
ulla  mentione  eruditorum  bominum  ullaue  memoria  saeculorum
dignos,  Erasmum  undique  et  ingenii  felicitate  et  animi  candore
insignem  uirum  maledictis  et  conuiciis  adoriuntur,  ut  illius
am'kc-fico.c  et  defensoriis  rescriptis  etiam  cum  sua  ignominia  toti
orbi  cognobiles  fiant  et  immortales.  Sed  talia  sunt  Gallorum
ingenia,  ut  etiam  cum  dedecore  cupiant  celebrari.  Sed  ualeant
leuiculi  homines.  Tu  quoties  quoties  Erasmo  scribes,  meis  uei-bis
plurimum  saluere  iubeto.  Vaticinium  his  iunctum  tibi  dono
mitto.  Videtur  ille,  quisquis  fuit,  res  huius  saeculi  non  omnino
ignorasse,  quocunque  tandem  spiritu  edoctus  fuerit,  de  quo  ipse
mecum  nonnihil  dubito.  Vale  feliciter  et  scribe  ad  me  saepe;
nam  alii  omnes  cessant.  Etiam  Menlishoferus  meus  factus  est
in  scribendo  segnior.  Iterum  uale!  Rauenspurgi,  kls.  Sextilibus
M.DXXV.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  153  ff.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.