Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

Analecten  zur  Geschichte  der  Reformation  und  des  Humanismus  in  Schwaben.  165

Con  stanz.  LVIII.  18.  September  1523.
Ambrosius  Blaurerus  1  Michaeli  Hummelbergio  salutem  suam.
Accepi  literas  tuas,  ornatissime  Michael,  quae  cum  mihi
alioqui  non  possint  non  esse  gTatissimae,  quippe  diu  multumque
  desideratae,  tarnen  hoc  nomine  non  paulo  tum  gratiores
tum  iucundiores  fuere,  quod  Thomae 2  nostri  litei'is  comitatae
uenerunt;  eas  nondum  resignaui,  quod  mater,  cui  inscriptae
sunt,  non  sit  domi;  sed  interim  tarnen  dum  illa  redeat,  tuis  me
lubenter  ohlecto,  in  quibus  illud  uehementer  demiror,  cur
ipse  mireris,  quo  consilio  frater  midieres  plus  satis  curiosas,
tibi  potius  quam  mihi  commonendas  erudiendasque  commiserit,
ceu  uero  tu  non  longe  sis  et  doctior  et  ad  docendum  appositior
quam  ego.  Mihi  crede,  non  fallitur  iudicio  frater,  nec  ignorat,
quot  hic  me  parasangis  praecurras,  pariter  quam  reddatur  etiam
illis  ex  quotidiano  conuictu  diluta  mea  auctoritas.  Ad  haec
snbolet  illi  et  aliud  quiddam,  nempe  huius  me  curiositatis
autorem  esse,  ac  illas  me  subornasse,  ut  istiusmodi  anxie  quaererent,
  cum  nihil  fecerim  minus.  Quin  etiam  mater  et  soror
non  sua  sed  aliorum  causa  (qui  undecunque  possunt  calumniandi
materiam  praecerpunt)  diligentius  erudiri  uoluerunt.  Porro  quid
responderit,  multis  paginis  certiorem  te  propediem  faciemus.
Gratiam  tibi  habeo,  quod  tuam  etiam  epistolam  miseris,  eam
remittam,  ubi  post  dies  aliquot  in  tabellionem  quempiam  incidero.
  Uidisti,  puto,  miracula  nonnulla,  quae  suffraganeus  noster,
factitius  ille  episcopus  inuolganda  curauit;  huic  ficto  titulo
Philadelphia  quidam  Rbegius  obiter  respondit.  Nihil  praeterea
noui  est  apud  nos,  quod  quidem  scire  te  magnopere  referat.
Vale  in  Christo  Jesu,  cui  me  piis  ac  sedulis  uotis  commenda.
Salutant  te  mater  et  soror  exspectantes,  ut  iniunctum  tibi  a
Thoma  munus  diligenter  et  grauiter  obeas.  Plura  non  possum,
nisi  ut  tibi  persuadeas  me  tui  longe  studiosissimum  esse,  nec
quenquam  me  perinde  suspicere  et  uenerari  atque  Hummelbergium
  meum.  Ex  Constantia,  XIIII.  Calend.  Octobr.  Anno
MDXXIII.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007.

1  Der  bekannte  Reformator.
2  A.  Blaurer’s  Bruder.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.