164
Hör awi tz.
per literas nugatus fueris, quibus te ceu praesentem iucundissime
colloqui putabo et cum te coram obuiis ulnis suscipere et
amplecti exoscularique non liceat, licebit tarnen hoc officio animi
tui imaginem amantissimam aliquam epistolam tuam obseruare
colere et uenerari. Iam quod pueros meo hortatu amanter amplecteris,
habeo gratiam optime Sapide. Quod Christum sequeris
et reflorescentem euangelii doctrinam puellos tuos edoces et
apostoiica dogmata pure et sincere profiteris, est mihi iucundissimum.
Non parum refert, quibus institutis primam aetatulam
formaueris. Nihil adeo haeret animo, ut quod primis annis imbibitum
fuerit. Si qui in ueros christianos euasuri sunt, ut a
cunabulis y.ai tojv dxaXwv övifywv Christum, in cuius uerba ev tco
Xouxpöj iurarunt, agnoscant necessum est. Nullo
beneficio, mihi crede, plus tibi Christum demereri poteris, quam
si innocentem adhuc iuuentam, quam ne ipse quidem Christus
in terris conuersatus dedignatus est, iuxta christiana id est
euangelica xapd§ol;a diligenter et sancte institueris, ut non inundum
sed deum discat amare et timere. Haec autem quum
feceris, amabilis deo, mundo uero eris odibilis, qui te nunquam
non prosequatur. Sed confide et animosus atque fortis esto.
Uiuit adhuc Christus, qui prior aduersantem mundum sustinuit
et uicit. Sustinebis et tu atque sane in ipso simul uinces. Peculiaris
in hoc saeculo christianorum crux et tribulatio et
persecutio nec aliter haec sacra constant. Sed beati praedicantur
interim, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, et consolantur
praeterea, quod ipsorum sit regnum coelorum, in quo
multam recepturi sint mercedem. Non curae sit igitur, si euangelii
causa multos tibi pepereris hostes. Praestat uel unum solum
DEVM habere fauentem quam mundum uniuersum. Potis est
Christus te strenue tueri, modo constanter et uere illi confidas.
In huius itaque pace et caritate cum fide feliciter ualeas et
me ut fratrem carissimum mutuiter amare pergas. Rauenspurgi.
' Au. MDXXIII.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 142f.
1 ,ante Kal.‘ ausgestrichen