Analecten znr Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 1 63
potes, quot inimicos mihi pepererim euangelii causa, quantumque
dispendii perpessus sim; non possem sustinere, nisi scirem
rem christianam non aliter constare. Ego Christi ero, donec
uixero, nisi is me non uelit, quod auertat, suum esse. Pluribus
agere iam non licet, posthac forte licebit. Vale. Saluta fratrem
tuum Gabrielen! et Joachimum, homines, ut audio ut
integerrimos ita quoque doctissimos. MDXXHL
Folio 142 b.
Ravensburg. LVII. 1523.
Michael Hummelbergio Rauenspurgensis Joanni Sapido
Selastadiensi S. S.
Miraris, scio, quod quum iam binas abs te literas receperim,
tibi ne unas quidem rescripserim. Sed desines mirari, si
iam intellexeris, primum ob tabellariorum penuriam, dein ob
negotiorum turbarn non licuisse tibi respondere; porro quid tum
neglectum fuit, nunc resarcietur. Ut tu pul ehre silentio tuo
gratularis, quod quo magis diuturnum fuerit eo plures a me
impetrarit epistolas, ita uicissim ego loquentiae (nam eloquentiam
meam nullam agnosco) non minus gratulor, quae id effecit,
ut mutum redderet uoealem et (quod ioculo dicam) ex rusticano
ciuilem faceret hominem, qui non amplius sinistra neglectae
amicitiae suspicione premi se pateretur, sed consulto tandem
quid erga ueterem amicum animi gereret, palam proderet amantissimisque
literis suarn in amando constantiam atque candorem
testaretur. Quod ut benignum ita necessarium fuit, quum amicitias
magis dirimat nihil f, j.a/.pä aitgocrq'fopia, magis seruet nihil
änpawpvJjs Oy.p.r,; äz~ac]j.i:. Quamquam haec nostra tarn alte
suas egerit radices, nt nulla cuiusuis rei iniuria euelli eradicariue
queat. Praeterea non est cur timeas, ut lectis tuis nugis
(quod ipse inquis nimium candide) desinam Sapido seribere,
desinam eum aliquid esse putare et fors desinam amare etiam,
quanto enim crebrius adeo eruditas nugas mihi eommunicaueris,
tanto officiosius rescribam, tanto pluris te faeiarn, tanto artius
et sincerius te mutuo arnore prosequar. Mulla re magis gratificari
mihi absens poteris, quam si frequenter ita probe mecum
li*