Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

162

Hora  witz.

esse  perseuerauit,  toütö  Iotiv  totus  sincerus,  totus  candidus.  Quod
ut  tibi  gratum  est,  ita  mihi  iucundum  uicissim,  te  mei  non
omnino  esse  oblitum.  Vale  Brassicane  amantissime  et  si  me
amas,  imo  si  Christum,  faue  ex  animo  herbescenti  eius  euangelio
  ac  adorato  numine  precare,  ne  zizaniorum  praetextu  impie
  eradicetur  frumentum.  Noli  obsequi,  si  qui  abuti  uelint  tuo
ingenio  et  stilo,  ne  cum  illis  Barabam  libertati  donare  et  Christum ­
  cruci  süffigere  uidearis.  IlaXiv  sppujo.  Rauenspurgi.  Eid.
Xbris.  An.  MDXXII.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  141.

LVI.  1523.
Joannes  Sapidus  1  Michaeli  Hummelbergio  S.  S.
Incredibile  est,  quantum  ego  gratuler  silentio  erga  te  meo,
quod  quo  magis  fuit  longum  ac  mutum,  hoc  plures  abs  te  mihi
literas  extudit;  scripsisti  semel  Roma  ad  me,  accepi  iam  plus
minus  tres  epistolas  istinc  ad  nos  missas,  in  quibus  omnibus
ueteris  amici  animum  ita  agnoui,  ut  nihil  unquam  maiori  uoluptate.
  Decretum  erat  mihi  perpetuo  silere,  quod  uidebar
facturus  magno  meo  commodo:  amicorum  enim  officia  omnibus
anteponenda  puto,  sed  suspicio  mutati  mei  in  te  animi  institutum
  non  permisit,  ut  quam  tu  ex  eo  induere  potuisses,  esto
rusticitatis  fuisset.  At  illud  idem  quauis  ciuilitate  mihi  quoque
potius  fuisset;  nam  fieri  potest,  ubi  has  nugacissimas  nugas
legeris  meque  adeo  tibi  prodidero,  desines  tandem  Sapido
scribere,  desines  eum  aliquid  esse  putare,  et  quod  magis  timendum,
  des  inesforte  amare.  Vide  in  quot  discrimina  mos  suspicioni,
quam  dixi,  gestus  me  adducit.  Attamen  quocunque  modo  peccauero,
  scio  te  aequo  me  animo  excepturum  siue  tacuero,  siue
respondero;  ita  enim  mihi  perspecta  est  tua  humanitas,  ut  nihil
aeque.  Iam  puer,  qui  mihi  per  literas  tuas  tanta  diligentia
commendatur,  sentiet  Hummelbergium  apud  Sapidum  plurimum
ualere.  Christo,  cuius  me  (qui  tuis  est  Spiritus)  mones,  ita  me
dedicaui,  ut  nullus  Casus  unquam  auellere  possit.  Credere  non

1  Der  bekannte  Sclilettstädter  Schulmann.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.