Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 161
auspicamur, habebis oliin e iureperitis non infimum professorem
tuum Brassicanura. Sic enim mihi subinde cristas erigit, tametsi
nihil tale merito CL. meus Cantiuncula 1 nostri saeculi iureeonsultorum
primas. Ad quem nuper gustum aliquem dedi
mearum epiphyllidum in quosdam r. locos, incitatus huc et a
Budaeo et ab Alciato nostris Papinianis, aut si quod magis
excelsum ac aeque honorificum in illos dici potest. Illorum si
non exprimo, tarnen uestigia semper adoro. Tuum erit interea,
mi Michael, olim iam feliciter incepta familiarite me perpetuo
prosequi, ego enim amo te, ut qui maxime, quemadmodum et
eruditio tua et uitae singularis integritas iure quodam suo sibi
uindicant. Bene uale ac uel paucis scribe, quo tuum hunc
insignem in me ardorem nondum elanguisse liquido sentiam.
Saluta fratrem tuum D. Gabrielem ad quem breui scribam;
nam isto tempore praelectionum publicarum onus istuc impediuit.
Ingolstadii. Anno a nato Jesu MDXXI1. IXbris die. VI.
Fol. 141.
Ravensburg. LV. 13. Deceraber 1522.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Joanni Alexandro
Brassieano poetae et iure consulto S. S.
Diutinam istam tuam dTtpGar ( -j , opi'av non tarn grauatim et
moleste fero, quam tu forte arbitraris. Iampridem id animaduerti
te LL. (legum) studia amplexum esse atque adeo ardenti
animo, ut prae nimia in illis exercitatione et diligentia uix
tantum otii tibi fuerit, ut tui ipsius memineris, nedum mei
aliorumue amiculorum. Unde merito debitam studiis et sudoribus
tuis lauream tandem assecutus es, quam et ego pro mea
erga te beneuolentia tibi unice gratulor atque id meo quodam
iure. Q.uum enim te ob felix illud ingenium tuum et faustum
meliorum literarum Studium uere amare occoeperim neque tu
interim tibi unquam def'ueris, sed semper rem strenue gesseris,
ut inprimis te decuit, nunquam ardens erga te amor meus
deferbuit, nunquam elanguit. Sed qualis prineipio coepit, talis
1 Ueber Cantiuncula erscheint demnächst ein Werk von Riviere in
Brüssel.
Sitzangsber. d. phü.-hist. CI. LXXX1X. Bd. I. Hft. 11