IcaT
Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 159
liabeo et ueneror tl)? [j.T/]|J.icuvov adeo cari sodalis, ne sui me
putet oblitum; altius illum corculo meo suffixi quam ut ulla
obliuio possit auellere. Ne plura. Nolim importunus rem seriam
agenti, hoc est, utriusque linguae praelectionibus occupato plus
nimio obstrepere. Tu hoc certo persuasum habe, me totum
quidquid sum tuum esse atque nunquam non fore nominis tui
et dignitatis et honoris egregium adsertorem et uindicem,
modo simul pergas, ut coepisti, me uere et arcte redamare, ac
oblectare interdum suauissimmis literis, quod uicissim me facturum
recipio. Dominum Casparem Velium cum ueterem tum
praecipuum amicum meum saluere plurimum iubeo, si adhuc
uobiscum agit, fac sciam; scribam illi mei amoris constantiam.
Joannem Baetzium tibi unice commendo; quae ad illum de
rebus Lutheranis nonnunquam scribo, tibi communia esse uelim
omnia atque uicissim de Erasmicis ut cum illis conueniant
abs te audire uehementer cupio y.xt oü-rw y.yjMc. Vale. Pridie eid.
April. MDXXII.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 137.
Raven ab u r g.
LIII.
Oetober (?) 1522.
Michael Hummelbergius Joanni Baetzio salutem suam.
Tandem post abitum tuum redditae sunt mihi N. literae.
Deus bone, quam elegantes, quam eruditae! Non arbitrarim uel
Huguicionem uel Papiam uel denique Graecissam 1 aut quencunque
aliurn ex hoc doctorum ordine politius scribere potuisse.
Habet passim selectissima uerba et sententias praegnantissimas,
nusquam non fluit ex ore Musarum dulcis illius oratio.
Quid multa? deficiet me dies, si illius flores recensere perrexero.
TJtinam frequens ad te scriberet, ut haberes quem in
scribendis epistolis feliciter imitareris. Quid! tun’ rides? ego
uero serio, non ioculo scribo; sed tarnen, ut ingenue fatear,
nullo iudieio nisi forte eo, quo male feriati homines tersum 'et
doctum iudicant, quidquid non intellexerint. Et ego dispeream,
si uel unam lineam N. literarum intelligam, adeo obscurus est,
Lehrbücher der alten Schul«.