Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

Analecten  zur  Geschichte  der  Reformation  und  des  Humanismus  in  Schwaben.  1  07

uero  nihil  in  illis  tale  agnosco,  quod  adeo  efferendum  sit,  nisi
amor,  ut  assolet,  uerum  iudicium  praeuortat.  Non  tanti  ingenii
sum,  ut  quidpiam  possim,  ob  quod  clarissimis  illis  heroibus,
abs  te  nuper  recensitis  comparari  debeam.  Non  numen  sura;
quid  igitur  me  immortalibus  aequas?  Utut  tarnen,  si  quid  sum,
id  omne  gratia  Dei  sum.  Huic,  non  mihi'tribuendum,  quidquid
usquam  in  me  boni  est;  nam  huius  solius  beneficio  praestamus,
si  modo  uel  ingenio,  uel  eruditione  aut  etiamnum  animi  candore
praestamus.  Ne  multa,  quamquain  fortassis  etiam  unice  optas  et
maxime  eodem  genere  scripti,  quo  tu  me  priinum  salutasti,  nempe
ligato.  Sed  uideris  mihi  e  pumice  aquam  postulare,  si  ea  a  me
exigis,  qui  ipse  sitio,  et  quorum  prorsus  inops  sum.  Qui  enim  carmina
  scriberem,  quem  Musae  iam  olim  destituerunt  atque  adeo,  ut
ne  soluta  quidem  oratione  feliciter  aliquid  possim?  Tarnen  ausim
per  locum,  uel  illis  inuitis,  uno  et  altero  uersiculo  colophouem
addere  epistolio:
XEiptzypa,  ne  tibi  scribantur  nunc  plura  uicissim
Causa  est,  nam  molles  comprimit  articulos.
Vale  feliciter  et  me  ut  coepisti  pergas  uelim  amare  sincere.
V.  eid.  decembr.  MDXXI.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  134b.

Freiburg.  LI.  15.  März  1522.
Conradus  Hirtzbachius  Michaeli  Hummelbergio  suo  salutem.
Ne  ego  homuncio  tibi  uidear  uel  ambitiosulus  uel  insigniter
  audaculus,  qui  sic  aü-opäiGK  scribere  ausus  sim  ad  te,
uirum  cum  eruditum  tum  auctoritate  non  leuem,  praesertim
nec  facie,  ut  dicitur,  nec  fama  nec  alia  quauis  ratione  tibi
notus!  Sed  ignoscis  sat  scio,  quae  tua  est  toties  mihi  praedicata
humanitas,  simul  atque  cognoueris  me  nulla  huc  nec  ambitione
nec  gloriola  permotum;  sed  fama  primum  nominis  tui,  deinde
efflagitationibus  Joannis  Baetzii  modo  modo  compulsus,  nempe
hominis  mihi  ob  eruditionem  haud  quaquam  uulgarem  moresque
castissimos,  ut  qui  assiduam  nobis  in  Graecis  autoribus  operam
impendit,  uehementer  caro.  Quamquam  mihi  tu  iampridem
atque  adeo  puero  eruditionis  insignis  atque  probitatis  nomine
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.