156
Horawitz.
•/.spaTwo-täs sigi, ut non turber aduersis rebus, quam quam illas uel
forti animo uidear sustinere, timeo tarnen nonnihil caro huic
capiti meo, quo inter res caducas nil pretiosius possideo.
Proinde tuae erit humanitatis, boni consulere Chilonicam breuitatem,
quod si feceris me totum obstringes tibi et efficies
omnino, ut tecum deinceps sim copiosior in studiosa hac amicitia
nostra obfirmanda, quae in tantum mihi grata est, ut
omnibus modis obseruandam putem. Accedit enim honori
meo, quod abs te amor et color, homine adeo candido. De
Baetzio non est, cur timeas Graeci exercitus signa deserturum;
adegi hominem militari sacramento, ut Graeca castra quoque
dimoueantur sequatur. Tu cura ne inpedimenta, quae secum
uehit multa, hominem remorentur. Si plus aequo grauant,
adiuta illum ut commodius ferat. Quod enim a duobus tribusue
fertur, leuius fertur. Vale feliciter! Rauenspurgi pridie Kalend.
Nouembris MDXXI. Domino Chuonrado Graeco interpreti uestro,
si tibi familiaris est, meo nomine saliitem dicito, etsi hominem
de f'acie non norim, arao tarnen uebementer ob singulärem
eruditionem et animi candorem, quibus eum praestare optimi
quique uno ore decantant, si uidebitur, insinua me in amicitiam
tuis. Iterum uale.
Aus dem Cod. lat. Monae. 4007, fol. 135.
L. 11. December 1521.
Michael Hummelbergius Joanni Lanio Brigantino neophilo
suo salutem.
Non rescripsi tibi hactenus Joannes studiosissime, quia te
putabam me inuisurum domi meae, ut ex me coram plura quam
absens per epistolam cognosceres. Quod ut ocius faceres, Gregorius
Baetzius non semel te inhortatus est, nisi meo non obtemperarit
mandat.o. Sed tu aduentum bunc tuum ea forte
causa differs, ut meas literas, quas tantopere desideras, prius
babeas monumentum mutui amoris, hospitalitiam tesseram,
quam tecum referens continuo a me agnoscaris et bumaniter
hospitio, uelut uerus amicus et uerus liospes suscipiaris.
Atque eas florulentas, mellitas, nectareas, ut inquis tu, ego