154
Ho ra witz.
•ci (psw; avSpeuat -^VTjat ut apud Homerum 1 inquit ad Teucrum
Agamemnon. Carthusius ex eo hominum genere, quibus nemo
placet satis nec ipsi aliis, quibus nihil rectum uidetur, nisi quod
ipsi somniarint, ne dicam senserint, cum in suam sententiam
te fortiter reluctantem pertrahere nequeat frustraque laboret in
tot scriptorum euoluendis commentariis, e quibus icavoxXfav illam
suam desumit, nam domi suae nihil habet, quod controuersiae
huic deseruiat, consulto tandem oblatam abs te perpetuam ap.-vYjaTtav
acceptabit, non enim honestiore praetextu hac pugna
excedere poterit. Quod si fecerit, se deuictum fatebitur, sin
minus, insane insanire existimabitur et omnino helleboro purgandus
erit, qui uelit contra torrentem nisi -/.cd ccpo; xpsicaovac
avTupepi^stv i)oYj pev yap iuxta illud Hesiodi te GTsperai, Ttpöi;
t’ cda^eav aXyea xao/ei. 2 Vale feliciter.
Ans dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 131 f.
Freiburg. XLVIII. 15. October 1521.
Jacobus Bedrottus 3 Pludentinus Michaeli Hummelbergio
Bauenspurgensi salutem.
Et ingenii tui, ut erecti, ita omne studiorum genus eruditi
candor et Jo. Baetzius amicus noster communis, ut tibi his
obstreperem, submonuerunt. Illud quem non ad amandum illicit,
quem non ut se tui amore captum prodat, inhortatur? Huic
ob eruditionem non uulgarem moresque integerrimos mihi carissimo,
uerum eo nomine, quod se Humelbergii cognatum
gloriam, 4 subinde multo cariori, non potui non gerere morem.
Boni igitur meam consulito impudentiam, qua ex Sorte usuram
me facturum nihil est quod dubitem. Porro si tertius accesserit
fructus, hoc est si in amici rem nonnihil effecero, Babylona me
uicisse, ut in prouerbio est, putabo. Ut uero Michael optime
i II. VIII. 282.
s Hesiod. oper. 208.
3 J. Bedrottus, Mathematiker und Gräcist zu Freiburg; cf. Schreiber,
Geschichte der Universität Freiburg I. 87 ff. Der Lehrer der in dem
Briefe erwähnt wird, ist Konrad Heresbach, cf. über ihn Schreiber
a. a. 0.
* Vielleicht ,qui quod gloriatur“.