148
Horawitz.
ubi cum sum, solus sum; nemo obstrepit, nemo turbat. Nusquam
tarnen minus solus sum. Obuersantur memoriae absentes
amici, immo sese oculis conspiciendos insinuant saepissime,
non corporis sed animi imagine, amantissimis expressa epistolis.
Quas dum lego, (lego autem frequenter), uideor mihi eos ipsos
coram uidere, amplecti, osculari et suauiter alloqui atque omnino
praesentes habere etiam longe absentes. Proinde nec tu elegantissimi
Thoma absens es quamquam etiam. Nam candidum et
pium animum tuum epistolis tuis coram positis impressum cerno,
hasce meas qualescunque mutuae amicitiae aequissimo iure
efflagitantem, qui nullum literarum genus spernit, modo sint
frequentes et crebro missae. Agnoscis opinor uerba tua, quibus
uix aliquid uehementius expectas quam meas epistolas. Eas
cum tibi non iniucundas sciam, lubenti scribo animo, certus
te boni consulturum, quidquid animo adeo simplici et sincero
a me scriptum fuerit. Atque utinam non ea esset tabellariorum
penuria, te meis totum adobruerem, nisi forte aut argumenti
inopia, aut tua id uetarent studia, quibus me raucum anserem
importune obstrepere non deceret. Quod ne uel nunc faciam,
longiore epistola non utar. Cum uero tuis maiorem scribendi
ansam praebueris, in longum crescent meae epistolae. Scribes
autem, si per otium licebit, Asiatica redundantia, ut ualeas,
quid agas, quod Studium quibus praeceptoribus amplectaris.
Commendaui te D. Philippo Melancbthoni mei amantissimo,
tu eius lateri quantum potes adhaere, ut doctus docto conuersans
doctior euadas. Osualdo Uliano perfamiliariter utere, quem
ego diligo, tu saltem ama et communiter mecum posside meos
amicos. Uale feliciter et me ut soles uehementer ama, literis
tuis oblecta et orna. Ex museo nostro Rauenspurgi. IV. Eid.
Febr. (1521.)
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 128f.
Wittemberg. XLII. 28. April 1521.
Osualdus TJlianus Michaeli Hummelbergio S.
Salue uir doctissime! Quo maior omni expectatione ac
spe mea fuit ista tua propemodum liberalitas, eo gratiorem
fuisse facile potes aestimare. Nam cum in epistola mea hoc