Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 147
ait) fructum amoris, quasi nemo uideat ad hoc oblique extorquere,
ut ex his circumlatis solam gloriam aucupetur et tarn
exirnii amici iactet amicitiam. Hic certe fx'igidi amoris erit
fructus, quem in herba adhuc existentem optauerim non maturescere
et non nasci omnino quam natum turpiter perire. Perit
enim quidquid putido penu reconditur. Atqui si adeo ingenuo
et erudito est ingenio, quali se putat esse, cur non de monachorum
uotis aliquid dissertat, quod rei conueniat? Cur tua
argumenta deserit et noua an'o z9jc fjaecoc effingit? Cur denique
probe inceptam disputationem emendicatis quaestionibus (seu
ut ipse uocat problematibus) interturbans non prosequitur?
Fortasse huiusmodi opum inops nihil habet, quod uel tenuiter
edisserat, faciliusque sua quam aliena diluit argumenta et noua
mota tragoedia obliterat ueterem, ut aliquo modo, quibus inuolutus
est tricis 1 sese explicet et captus iterum über fiat.
Haec sophistarum ars est, quam callenter et ipse callet. Sed
longior tecum sum quam par est, et nimis frigide pro re parua
£y.aTÖ(j.ßr ; v et magnum (ut dicitur) sacrificium facio. Verum mea
erga te pietas et dilectio calamum quam institueram longius
abduxit. Faueo studiis tuis ex animo eoque indigne fero ob
his te per male sanum monachi consilium distrahi. Velim enim
te oratoria optime institutum esse, priusquam eloquentissimorum
ueterum theologorum commentarios euoluas. Boni igitur consulas
mearn lianc epistolam impendio loquaciorem; in posterum
breuior ero. Si quid in rem tuam consulere potero, confidenter petito
et simul dictum et factum puta. Uale feüciter, Osualde carissime et
Omnibus modis enitere esse quod audis, nempe optimi patris incomparabilis
spei filius, patriae et amicorum futurum decus et ornamentum.
Rauenspurgi, ex Museo nostro. IV. eid. Febr. MDXXI.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 126 ff.
Ravensburg. XLI. 10. Februar 1521.
Michael Hummelbergius Kauenspurgensis Blaurero
Con3tantiensi salutem.
Redii tandem ex obscurorum lerna ad museum hocce
meum, secretum illum domus meae recessum non inamoenum,
1 Die Hs. hat ,triehis‘.
10*