Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

146

H  o  r  iiw  i  t  z.

adeo  ambitiosa  obcaecatus  est  arrogantia  superciliosus  frater.
Quid  uero  de  altera  epistola  ad  patrem  scripta?  nonne  ob  hanc
etiam  de  plagio  conuentus  et  accusatus  legis  Flauiae  aniinaduersione
  puniri  poterit?  Dispeream  si  lineas  plus  minus  x
protulerit  in  foliata  epistola  aliunde  non  subductas,  habes  fidem
uerbis  meis,  si  Pici  senioris  epistolas  pellegisti,  unde  omnia
sunt  mutuata.  Uide,  mi  Uliane,  quam  curiose  sublegit,  quibus
patrem  moueat  persuadeatque,  ut  te  humanioribus  studiis  praemature
  abstractum  sordidis  tradat  ixaiaioXofou;  perdendum,  qui
nusquam  cbristianam  pietatem,  sed  barbaram  contentionem  uulgo
docent,  non  religiosum,  sed  litigiosum  faciunt  auditorem.  Ac
non  potius  inhortatur,  ut  imposito  tandem  aliquando  politioribus
oratoruni  studiis  colophone,  ad  uerum  et  diuinum  scripturarum
utriusque  testamenti  sacrarium  te  conferas,  ubi  0soS'.3oc-/.toi;  theologis
  conuerseris,  qui  tuam  animam  uera  religione,  uera  pietate,
uera  et  sapientia  purgent,  illustrent  et  perficiant.  Hoc  mea
sententia  monuisse  praeceptorem  decuisset,  nisi  timeret,  se  magistrum
  a  discipulo  aliquando  superatum  iri;  noXXoi  -fap  [xaG^xai
y.pstrroveq  SiSaaxdXtov.  Hinc  sollicitus,  hinc  anxius  ille  atque  in
hoc  percallidus,  quod  intus  tantum  canit  aij-ouacq  6  p.ou(jty.bc  sibi
et  patri  tuo,  quem  in  recessu  solum,  non  in  compitis  legere
uelit  literas,  et  si  uisum  fuerit  etiam  te  non  repellit  a  lectione ;
quasi  uel  per  aetatem  uel  per  alia  studia  impeditus  Pici  scripta
necdum  legeris,  ut  furtum  agnoscere  queas.  Ceteros  omnes
omnino  arcet,  ueritus,  ne  agnito  plagio  ludibrio  habeatur,  huiusmodi
  praestigiis  existimationem  nominis  sui  apud  patrem  tuum
hactenus  tutatus  est  bonus  frater.  Quam  cate  uero  et  subdole
Philippum  nostrum  summis  laudibus  extulit,  prius  per  ignominiam
  nigrum  et  somniatorem  a  se  appellatum.  Videt  huic
doctos  omnes  omnigenam  omnis  liberalioris  disciplinae  eruditionem
  uno  ore  tribuere  et  ne  ipse,  si  non  item  tribuat,  indoctior
  habeatur,  laudat  paene  immodice,  stilum  uertit  et  palinodiam
  canit.  Cupit  griphos  quosdam  a  Philippo  solui,  non  ut
doceatur  se  iudice  doctissimus,  sed  ut  ingenium  ostentet 7  uersatile
  et  multiplex  scilicet.  Prae  se  uno  rüdes  arbitratur  omnes,
ipse  Omnibus  agrestior,  aliena  eruditione  sibi  Suffenus  1  auet
nobis  esse  miraculo.  Affectat  Melanchtbonis  literas,  sui  (ut

1  Schlechter  und  eitler  Dichter  zur  Zeit  des  Catull.  cf.  Cat.  XXII.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.