144
Horawi t z.
beri immaturam mortem denunciarent. Sed mox eisdem consolatus,
quia in defuncti locum nouus mihi accesserit amicus atque
adeo insignis, longe propulso dolore non mediocrem cepi gaudium,
id maxime ea causa, quod uir tarn claris ortus natalibus, tarn
candido praeditus animo, tarn praeclara dignitate auctoritateque
ornatus me non indignum censuit, quem suis literis salutaret,
alloqueretur et toto complecteretur pectusculo. In quo singulärem
eius animi candorem ac praecipuam quandam humanitatem
et uirtutem cognoui. Sola enim uirtus est, quae summos
uiros adeo faciles, benignos, comes xai eintpoavJYÖpoui; facit, ut
neminem uel infimae sortis despiciant. Literas eas cum ob
elegantiam suam tum ob exquisitam eruditionem cedro dignissimas
inter cariorem literariam supellectilem meam reconditas
ceugemmam, quoaduiuam, adseruabo et sub oculos saepius reuocatas
exosculabor frequentissime neque unquam non ueham laudibus
tarn celebrem humanitate uirum, nunquam non amabo, nunquam
non obseruabo atque huius meae obseruantiae testem esse
uelim et hanc et alteram epistolam meam, qua illi positum Kierhero
monumentuin dedico, quod etsi duriusculum y.oü äp.oucov sit,
opiuor tarnen uel ex eo placiturum, quod erga Kierherum sincerum
amorem, erga se uero propensum animum meum et officium facile
deprebendet. Tuo itaque, nobilis Alberte, congeneri illi tuo me
non uulgariter commenda atque in uerum amorem mei incita ueliementer.
Ama me etiam, ut olim apud Parisios coepisti, ardentissime,
quod tibi ut decorum ita et iucuudum fore arbitrabor.
Rescribe quando per otium tabellariumque licebit. Uale feliciter.
Ex Uberlinga X. Kls. Xbris MDXX.
Aus dem Cod. lat Monac. 4007, fol. 125b.
Ravensburg. XL. 8. Februar 1521.
Michael Hummelbergius Osualdo Uliano Rauenspurgensi
salutem.
Literas tuas, quibus amicitiam nostram tantopere affectas,
porrecta fronte recepi mi Osualde. Gratus est mibi tuus erga
me animus, grata beneuolentia et dilectio tua, ex quibus rarain
ingenii tui uirtutem et singulärem candorem cognosco. Proinde