Analecteu zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 143
Ueberlingen. XXXVIII. 22. November 1520.
Michael Hummelbergius Tliomae Truchsess, Decano Spirensi
salutem.
Accipe uir nobilissime epitapliium, quo te hortatore Kierheri
nostri, uiri amoenissimi ingenii, sepulcrum adorno atque
simul meo et dolori et amori indulgeo. An uero tuo desiderio
tarn tenui filo deducto epigrammate satisfecerim, nescio, persuasum
tarnen habeo, te pro genuina humanitate tua boni consulturum,
quod adeo simpliciter amiciterque pro Kierhero
scribitur, tibi unice dilecto. Proinde ut tibi gratificarer, monui
et Gabrielem fratrem germanum et Joacimum Egellium cognatum
meum, utrosque consummatae peritiae medicos et Kierheri
amantissimos olim sodales, ut illum suis elogiis decorarent
suamque erga Kierherum obseruantiam testarentur. Qui mihi
libenti obsecuti animo, scripserunt his inclusa epitaphia, quae
obuiis ulnis ab te suscepta hilari pelleges fronte atque nos in
clientum tuorum pittacium adscribes, quod cupimus uehementer
admodum. Bene ualeat R. T. D. et me uero amore mutuum
amet et ornet. Cursim ex Uberlinga, ubi ob grassantem domi
pestem ev rr ( twv aoiäwv a-pspa exul ago. Iläciv Ippoiao, X. Kal.
Xbris MDXX.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 125 b.
Ueberlingen. XXXIX. 22. November 1520.
Michael Hummelbergius Alberto Truchsess, Canonico
Spirensi S.
Seripseram ad te superioribus diebus Spiram, optime
Alberte, sed aberas tum, Augustensium medicorum (ut ferebatur)
curae commissus. Rescripsit autem ad me tuo nomine
uere nobilis ille et praestans uir, D. Thomas Truchsess, Spirensis
ecclesiae Decanus meritissimus, consanguineus tuus, tibi
ob egregias animi dotes omnibus modis amandus, obseruandus
et imitandus. Cuius literas primum cum dolore legi, quia praeceptoris
tui, contubernalis uero mei, amantissimi Joannis Kier-