142
Hora witz.
cum meo aliquando Spiram mittam et uel tantillo beneficio
tantum nobis uirum demereamur. Q,uam uehementer id cupiat,
lectis literis eius intelliges, eas pariter his adnexui. Quod ad
nos attinet, non omnino secure liic agimus neque tuto. Pestifera
lues proscriptionem nobis minitatur, nisi per aeris temperiem
patrios lares redire liceat. Abstulit pestis Menlishofero
nostro füium natu minimum, optimae et incomparabilis spei
puellum. Periit, Simoni N. formosissima uirguncula, (proh scelus)
duodeuiginti annos nata. M. B. adhuc aegre spirat et orco est
admodum propinquus. Ut in sordida turba grassetur, non disquiro,
praestat- enim nescire. Videor mibi bic in Cimmeriis
uersare tenebris, adeo nemo est, intelligis quid uelim, satis.
Vale ex Lerna obscurorum. XVI. Kal. Novembr. MDXX.
Fol. 124.
XXXVII. 1520.
Joannis Kierheri Selestadiensis epitaphium per Michaelem
Hummelbergium Rauenspurgensem.
Slestadium genuit me ciuem Spiraque mysten
Fecit et exstinctum nunc retinet cinerem.
Doctus Joannes claris dicebar amicis
Kierherus, patriae gloria magna suae.
Ornauit sophiae praeceptis Gallia quondam,
Perdidit et morbo Gallia saeua suo.
Qui legis ista, precor clari per numen Olympi,
Vota piasque preces Manibus adde meis,
Ut, si quas patior diras pro crimine poenas,
Liberer actutum coelitibusque fruor.
JOANNI KIERHERO SELESTENSI,
PBILOSOPHO, POETAE ET ORATORI DI8E11TISSIMO,
CHRISTIANAE PIETATIS CON SACERDOTI
MICHAEL HVMMELBERGIVS, RAVENSBVRGENSIS
DULCISSIMO OLIM CONTVBERNALI SVO
ET AMICO INCOMPARABILI
POSVIT, LIBEN8
MERITO.
AN. DN. M D. XX.
Fol. 124.